# Documenta: Graecorum Concilia 9.6.6-13

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, 9.6.6 to 9.6.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/9.6.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/9.6.6

Quemadmodum enim sanctissima atque immaculata animata ejus caro deificata non est perempta, sed in suo proprio statu et ratione permansit; ita et humanitatis ejus volun- tas deificata non est perempta, salvata est magis secundum deiloquum Gregorium dicentem: Nam illius velle, quod in Salvatore intelligitur, non erat contrarium Deo, deificatum totum. Duas vero natura- les operationes indivise, inconvertibiliter, inconfuse, inseparabiliter in eodem Domino Jesu Christo vero Deo nostro glorificamus, hoc est divinam operationem et humanam operationem secundum divinorum praedicatorem Leonem manifestissime inquientem; ait enim: Utraque forma cum alterius communione quod pro- prium est, Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exsequente quod carnis est. Nec enim in quoquam unam dabimus naturalem operationem Dei et creaturae, ut neque quod creatum est in divinam elevemus essentiam, neque quod eximium est divinae naturae ad competentem creaturis locum dejiciamus. Unius enim ejusdem tam miracula quamque passiones cognoscimus secundum aliud et aliud earum, ex quibus et constat, naturarum et in quibus habet esse, sicut admirabilis inquit Cy- rillus. Undique igitur inconfusum atque indivisum conservantes celeri voce cuncta proferimus, unum sanctae Trinitatis et post incarnationem Dominum nostrum Jesum Christum verum Deum nostrum esse credentes: dicimus duas ejus esse naturas in una ejus radiantes subsistentia, in qua tam miracula quamque passiones per omnem suae dispensationis conversationem non secundum phantasiam sed ve- raciter demonstravit, dum naturalis differentia in eadem una substantia cognoscatur in hoc quod cum alterius communione utraque natura indivise, in- confuse propria vult atque operatur: juxta quam rationem et duas naturales voluntates et operationes confitemur ad salutem humani generis convenienter concurrentes. Ilis igitur cum omni undique diligen- tia et cura a nobis definitis, decernimus aliam fidem nulli licere proferre aut conscribere vel componere, aut sapere vel etiam docere aliter.

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
