Latin
9.8.1 to 9.8.7
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 9.8.1-7
Unproofread scanNot analysed yet
Dilectissimis fratribus universis Ecclesiarum Christi praesulibus per Hispaniam constitutis Leo. Cum diversa sint hominum studia quibus humana dispensari creditur vita, unum est tamen pietatis of- ficium, quod potest ad aeternae vitae perducere quaestum et meritum, in quo omnem consortem fidei Christianae aequum est studere, cui nempe Spiritus sancti dignatio suae gratiae inspirat affectum et inof- fensum demonstrat operum bonorum effectum, quia Spiritus, ut Dominus docet, ubi vult spirat et vocem ejus audis, et quia est ejus incomprehensibilis gra- tia connectit et perhibet, et nescis unde veniat aut quo vadat. Scientes igitur ac satisfacti quia et in vo- bis Christianae religionis flagrat studium ulnisque spiritualibus amplectimini semina coelestis doctrinae, et evangelicae atque apostolicae traditionis in vobis fructificat fervor et puritas, pro qua haec sancta Ecclesiarum mater apostolica sedes usque ad victimam desudavit semper et desudat, et prius, si hoc divina majestas censuerit, animam a corpore temporaliter diligit [T. 1, 2, deligit] sequestrari quam proditione sacrilega se a confessione veridica pro temporali delectatione vel afflictione sejungi, quia citra hanc sicut aeternae beatitudinis praemium, quam sanctis suis Dominus praeparavit, adipisci non suppetit, ita, quod logubriter ejulandum est, a Deo vivo et vero per errorem falsidici dogmatis factum extorrem aeter- nis cruciatibus evenit mancipari. Sed quia nunc per gratiam Dei Christianissimo ac piissimo filio nostro Constantino imperatore regnante, quem ad hoc pie- tatis officium elegit atque praeelegit superna clemen- tia, rectae confessionis atque apostolicae traditionis fulgor, haereticae pravitatis expulsa caligine, per to- tum orbem terrarum veluti clarum jubar effulsit, et pax atque concordia veritatis inter cunctos Ecclesia- rum Christi praesules regnat de pacifica in Christum confessione descendens, qui pax vera et salutaris est, per quem reconciliamur ad Deum; sciat [U. add.