# Documenta: Graecorum Concilia 9.8.8-13

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, 9.8.8 to 9.8.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/9.8.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/9.8.8

autem] vestra sinceritas et Christianis omnibus in- notescant Dei omnipotentis mira magnalia, quia in Constantinopolitana urbe clementissimus noster, imo beati Petri apostoli filius imperator armatus zelo Dei ac desiderio pietatis accensus, episcopis ex totius mundi partibus aggregatis, quod ex multo tempore fideliter cupiebat, dum censuit majestas superna, per nuper elapsam novam indictionem explevit. Universale itaque sanctum sextum concilium cele- bratum est, ad quod celebrandum ex praecessoris nostri apostolicae memoriae domini Agathonis papae persona presbyteri diaconique directi sunt. De di- versis autem conciliis huic sanctae apostolicae sedi cujus ministerio fungimur subjacentibus archiepi- scopi a nobis sunt destinati, qui cum pio principe simul et omnibus qui ejus mandato convenerunt Ec- clesiarum praesulibus praesidentes ac considentes, primum quidem sancta quinque universalia concilia et venerabiles ecclesiae Patres, quorum libri ac te- stimonia hinc fuerunt destinata cum tomo dogmatico apostolicae memoriae nostri decessoris domini Aga- thonis papae atque pontificis, et responsis totius no- strae synodi pro confirmatione duarum naturarum duarumque naturalium voluntatum et operationum in uno Domino nostro Jesu Christo, et condemnatio- ne eorum qui aliter docuerunt vel crediderunt, et haec singula relegerunt ac retractarunt. Et quia quae Dei sunt cum ejus timore atque amore scrutati sunt, ejus nutu verae per eos confessionis sinceritas demonstrata atque confirmata est: erga quod synoda- lis definitio dictis apostolicorum virorum consona protestatur, ex quibus vestram satisfieri dilectionem confidimus. Quiqui vero adversum apostolicae tradi- tionis puritatem perduelliones exstiterunt abeuntes quidem aeterna condemnatione muletati sunt, id est Theodorus Pharanitanus, Cyrus Alexandrinus, Ser- gius, Pyrrhus, Paulus, Petrus Constantinopolitani, cum Honorio qui flammam haeretici dogmatis non, ut debuit, apostolica auctoritate incipientem exstin- xit, sed negligendo confovit. Qui vero superstites noluerunt ad veritatis confessionem per medelam poenitentiae converti vel repedare de praesulari ac sa- cerdotali gradu deleti sunt, id est Macarius ex An- tiocheno praesule cum Stephano ex abba presbytero ejus discipulo imo erroris haeretici incentore [T.

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
