# Documenta: Graecorum Concilia 9.9

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, Ix Concilium Constantinopolitanum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/9.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/9.9

Dilectissimo fratri Quirico Leo. Ad agnitionem vestrae dilectionis deducimus, quod latorem praesentium Petrum notarium regionarium sanctae nostrae Ecclesiae illic properavimus destinare cum tractatoria ad omnes una vobiscum Christi Ec- clesiarum antistites, simul etiam ad praecellentissimum atque Christianissimum regem filium nostrum, ad gloriosumque comitem, contradi quoque facientes eidem responsa linteo, definitionem venerabilis syn- odi, quae per novam [T. 1, U., G., nonam] nuper elapsam indictionem in Constantinopolitana urbe cum Dei praesidio pro stabilitate orthodoxae nostrae fidei celebrata est, acclamationem quoque reveren- tissimorum episcoporum in ea convenientium, et edictum piissimi filii nostri atque clementissimi im- peratoris, cui pro Dei ministerio [T. 2, U., mysterio], quod suscepimus, et rectitudine apostolicae fidei per quam salvare tam nos quamque commissas nobis ani- mas praestolamur, providentiam atque concursum omnem exhibeat vestra in Christo dilectio, ut pro flagrantibus studiis evangelicae atque apostolicae fidei aeternae beatitudinis cum beatis Christi apostolorum principibus habere consortium mereamini. Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater.

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
