Latin
Praefatio
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia pr.1
Unproofread scanNot analysed yet
Canones generalium conciliorum a temporibus Constantini coeperunt; in praecedentibus namque annis persecutione fervente, docendarum plebium minime dabatur facultas: deinde Christianitas in diversas haereses scissa est, quia non erat licentia episcopis sanctis in unum convenire nisi tempore supradicti im- peratoris; ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregari. Sub hoc etiam sancti Patres in concilio Nicaeno, de omni orbe terrarum convenientes, juxta fidem evangelicam et apostolicam secundum post apo- stolos symbolum tradiderunt. Quatuor autem principalia esse concilia, ex quibus plenissimam fidei do- ctrinam tenet Ecclesia tam de Patris et Filii et Spiritus sancti divinitate, quam de praedicti Filii et Salvatoris nostri incarnatione.