# Documenta: Graecorum Concilia pr.7

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, Praefatio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/pr.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/pr.7

In principio autem hujus voluminis Nicaenam synodum constituimus prop er auctoritatem ejusdem magni concilii, deinceps diversorum conciliorum Graecorum ac Latinorum, sive quae antea seu quae postmodum facta sunt, sub ordine numerorum ac temporum capitulis suis distincta, sub hujus voluminis aspectu locabi- mus; subjicientes etiam decreta praesulum Romanorum, in quibus pro culmine sedis apostolicae non impar conciliorum exstat auctoritas, quatenus ecclesiastici ordinis disciplina in unum a nobis coacta atque digesta, et sancti praesules paternis instituantur regulis, et obedientes Ecclesiae ministri vel populi specialibus im- buantur exemplis.

---

Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml.
