Latin
Praefatio
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia pr.9
Unproofread scanNot analysed yet
Canon autem Graece, Latine regula nuncupatur: regula autem dicta quod recto ducit, nec aliquando aliorsum trahit. Alii dixerunt regulam dictam, vel quod regat, vel quod normam recto vivendi praebeat, sive quod distortum pravumque quid corrigat, synodum autem ex Graeco interpretari comitatum vel coetum; concilii vero nomen tractum ex communi intentione, eo quod in unum dirigant omnes mentis obtutum; cilia enim sunt oculorum, unde et qui sibimet dissentiant non agunt concilium, quia non sentiunt unum. Coetus vero conventus est vel congregatio a coeundo, id est conveniendo in unum, unde et conventus est nuncupatus quod ibi homines conveniant, sicut conventus, coetus vel concilium a societate multorum in unum.