Latin
Section 1
Concilium Romanum III, Decretum Synodi 1
Unproofread scanNot analysed yet
Promulgatum in concilio Romano III. Kal. Martias anno Christi 610. Quomodo liceat monachis cum sacerdotali officio ubiubi ministrare. Sunt nonnulli fulti nullo dogmate, audacissime quidem, zelo magis amaritudinis quam dilectione inflammati, asserentes monachos, quia mundo mortui sunt, et Deo vivunt, sacerdotalis officii potentia indignos, neque poenitentiam, neque Christianitatem largiri, neque absolvere posse per sacerdotali officio divinitus injunctam potestatem: sed omnino labuntur. Nam si ex hac causa veteres aemuli vera praedicarent, apostolicae compar sedis beatissimus Gregorius monachico cultu pollens ad summam nullatenus apicem conscenderet. Quoniam quidem haec ostiatim fungendi, ligandi, solvendique potestas a Deo summa conceditur. Augustinus quoque ejusdem sanctissimi Gregorii discipulus, Anglorum praedicator egregius, ac Pannoniensis Martinus beatissimus, cujus sanctitatis fama longe lateque diffusa totus personat mundus; alii quoque jam plurimi sanctissimi pretiosissimo monachorum habitu fulgentes nequaquam annulo pontificali subartarentur, si quia monachi fuerunt praedictis uti prohiberentur. Neque enim Benedictus monachorum praeceptor almificus hujuscemodi rei aliquo modo fuit interdictor; sed eos saecularium negotiorum edixit expertes fore solummodo. Quod quidem apostolicis documentis, et omnium sanctorum Patrum institutis, non solum monachis, verum etiam canonicis maximopere imperatur. Nemo enim militans Deo implicat se negotiis saecularibus. Utrisque etiam praefatorum Patrum exemplis perspicacibus circumquaque ut mundo mortui sint evidentissima ratione praecipitur. Tantorum igitur Patrum instituti exemptis, quibus periculosissimum est refragari, credimus a sacerdotibus monachis ligandi solvendique officium Deo imperante haud indigne administrari, si eos digne contigerit ad hoc ministerium sublimari. Quod incunctanter affirmat quisquis statum monachorum et habitum potentatumque evidenter considerat. Verbi gratia: angelus Graece, Latine nuntius dicitur. Sacerdotes igitur monachi atque canonici, qui quotidie sancta Dei praecepta annuntiant, angeli vocantur, ratione non incongrua. Sed unusquisque angelicus ordo quanto claritatem Dei vicinius contemplatur, tanto dignitate sublimior affirmatur. Nam uti cherubim, monachi sex alis velantur. Duae quidem in capitio quo caput tegitur verisimilibus demonstratur assertionibus. Illud vero tunicae quod brachiis extenditur, alas duas esse dicimus: et illud tandem quo conditur corpus, sex alarum numerum certissime implere asseritur. Decertantes igitur monachicae professionis presbyteros sacerdotalis potentiae arcere officio, omnimodo praecipimus, ut ab hujuscemodi nefandis ausibus reprimantur in posterum, quia quanto quisque celsior, tanto potentior.