# De chirurgia 100.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 100.1 to 100.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/100.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/100.1

comp secundum ge nera Diligenter inspiciendum unde sordes quoque atque imbecillitas, quam saepe insignis quaedam parit intemperies, antequam ad ulceris curationem accedamus, corrigenda erit. Breuiter ei quod fluxionis in partem ulceratam decumbentis est causa, atque ęgrè sanabile ulcus reddit, pro uidendum, ac si fieri potest, medendum prius erit. Deinde maligni ipsius ulceris & contumacis curationem aggredi oportebit. Itaque malignorum & difficulter cicatricem recipientium ulcerum, curationis summus scopus est, ualida citra demorsum exiccatio. Haec enim ab alijs ulceribus hoc uno dissident, quòd medicamenta citra demorsum atque erosionem uehementer exiccantia desyderant. Quae enim mordendo ulcus, & manifestam in eo exasperationem excitando, dolorem inferunt fluores, hoc est, humores ulce ratis partibus influentes irritant, & phlegmonas concitant. Talis igitur pharmacorum materia, quoad eius fieri potest, ad dysepulota, id est, aegrè cicatricem admittentia, & cacoëthe, id est, maligna ulcera, inuenienda est, unde ulcus citra mordicationem & dolorem siccescat. Haec autem non ita inuentu facilis statim uidebitur, si attentius rem ipsam fueris contemplatus. Vt enim generalem hunc scopum, nempe ualidam ulcerum desiccationem assequaris, duo tibi alij scopi propo nuntur: unus ut id quod influit, regeras repellasue, si saltem qui ulceratis partibus influit succus, nec multo plus iusto, nec multò deterior sit: alter, ut quod affectae parti inhaeret, infixumque est, discutias. Atque haec contrariae uires praestant. Siquidem influxum reprimunt, quae sunt astringentia pharmaca: digerunt, impa cta iam exceptaque trahendi potestate praedita. Porrò quae astringunt, ut plurimum exasperant, atque hac occasione molesta sunt. Trahentia uerò ac digeren tia ex alto humiditates, non citra acrimoniam id efficiunt. At acrimoniam dolor aliquis necessariò sequitur, ulceratam partem erodens. Atque sic propter dolorem quem exasperantia erodentiaque concitant, humores (ut paulò ante di cebamus) ulceratis partibus influentes irritari, & ulcus phlegmone obsideri exedique contingit. Ex quibus sanè dictis colligitur, ulceribus dysepulotis, id est, cicatricem difficulter recipientibus, praesidia inueniri non posse: & multò minus adhuc malignis, quae Graeca dictione cacoëthe suprà iam saepius uocauimus. Quid ergo nobis agendum erit, ut talia ulcera cacoethe & dysepulota dicta, ad integram sanitatem perducantur? Deligenda sanè erunt pharmaca, quae utraque ui & facultate (nempe astrictoria & digerente) polleant, atque ita quod influit repellant, quod uerò iam affectę par ti inhaesit, discutiant. His itaque mista facultate praeditis medicamentis ulcera, de quibus nobis in praesentia sermo est, citra erosionem demorsumue, ut res expostulat, desiccabis.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
