Latin
100.9 to 100.12
Conrad Gessner, De chirurgia 100.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo in curandis eiusmo di ulceribus aegrè sanabilibus, supposita eorum natura, &maiori cuiusque minoriue à naturali habitu recessu, laborantis cuiusque corporis habitus ac dispositio diligenti animaduersione erit consyderanda. Deinde cuiusque medicamen ti tam simplicis, quàm compositi, uis &facultas adamussim ediscenda. Quae scilicet desiccant, non tamen ulceris sordes abstergunt. Item quae abstergunt quidem, non tamen probè desiccant, ac quae utrunque etiam possunt efficere. Sed &accuratè prospiciendum est, ex quoto quodque medicamentum ordine existat, hoc est, an imbecillum, an moderatum, an ualidum. Atque in uno quoque ordine maioris minorisue ratio attendenda erit. Quod maximum Galeno censetur, inter ea quae ad horum ulcerum curationem pertinent, neglectum tamen (inquit) plerisque medicinalis materiae scriptoribus. Nam hi solas uniuersales ipsius uires dicere studuerunt: inter quos fuit &Dioscorides, quem nulli eorum qui in eadem quasi arena desudarunt, hoc est, de medicinali materia scripserunt, lecundum esse, uel Galeni ipsius testimonio quisquam dixerit. Sed &qui composita medicamenta tradiderunt, de ijs indeterminatè, &citra distinctionem scripserunt. Neque enim uirtutem ipsius medicamenti, an scilicet ualidissimum an moderatum uel imbecillum esset, explicuerunt: neque difficultatis aut maligni tatis latitudinem ipsorum ulcerum, aut naturam habitumue corporum ulcere laborantium expresserunt: qua nimirum distictione omissa, permultos medicos &chirurgos interdum benè, interdum malè, ipsis pharmacis, quae posteris scripta reliquerunt, uti contingit: ideoque nonnunquam scopum mirificè asse qui, interim ab illo errare, aliò delabentes. Itaque non iniuria tam ueteres, ut Andromachus, Crito, Asclepiades, quàm recentiores scriptores accusandi ueniunt, qui sine ulla distinctione remedia scripserunt ad dysepulota, id est, cicatricem difficulter recipientia: item ad cacoëthe, id est, malefica, seu maligna &contumacia ulcera: plurima enim ex ijs sunt uirtute inuicem longè diuersa. Siquidem nonnulla horum uehementiora sunt, alia moderatiora: quaedam uerò imbecilliora. Adde quòd &alia ulcera (ut diximus) magis, alia minus dysepulota, &dif ficilia malignaque sunt.