Latin
101.1 to 101.4
Conrad Gessner, De chirurgia 101.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Erosio metallicis per combustionem edomatur. Tutius est lotis metallicis, quàm non lo tis uti. Sarco colla Ichthyocolla. scribit Galenus) omnes, qui unum duntaxat medicamentum, ulceribus malignis cicatricem inducere promittentes, habent, successu crebrò frustrantur. Nam duo (minimum) quae idem pollicentur, eandemque facultatem ostendunt, diuersa alioqui inter se non simpliciter maioris minorisque, uerùm (ut inquit ille) maximi ac minimi ratione, in promptu adesse illi conuenit, qui omnia id genus uitia curare proposuerit. Nos itaque deinceps pharmaca, primùm quidem simplicia, deinde composita recensebimus, ac etiam seriatim enumerabimus, quae ulcera (de quibus nobis hic sermo est) citra demorsum, &manifestam exasperationem exiccare possunt. Caeterum cum uariè (ut iam saepius dictum est) inter se differant, in eo quòd magis minusue siccent, expressam eorum mentionem faciemus, quae ualidè ac uehementer, quae moderatè, &quae obscurius seu imbecillius exiccent: à metallicis, Galenum sequuti, incipientes: quibus etiam terrae spe cies annumerantur. Siccant igitur modicè lemnia sphragis siue lemnium sigillum, ita quidem cognominatum ob impressam illi sphragida, hoc est, sigillum Dianae sa crum, nos &terram sigillatam eam uocamus. Et cadmia, quam climiam &cathimiam nuncupant. Haec autem pluribus deinceps diebus sub canis feruore ex aceto trita, aut uino planè giluo, &substantia pellucido, facultatem acquirit magis siccantem, Quòd si ex acri aceto teratur siccataque reponatur, ulceribus ualdè etiam magnis, Galeno &Aëtio commodè inspergitur. Valentius cadmia &lemnio sigillo, hoc est, terra sigillata, pharmacum est chalcitis (quae species est uitreoli, apud Arabes colcotar, chalcadis &zegi nuncupata) combusta in cadmiaeque morem trita, atque in puluerem redacta, &postea exiccata. Nam cruda, hoc est, ignem non experta, tanta pollet efficacia, ut iam crustas inducat. Lota quàm usta minus desic cat, minusque mordax reperitur. Persimile quoque medicamentum est aerugo cremata, quae &aeris aerugo etiam dicitur, &uulgo hodie ab omnibus uiride aeris.