# De chirurgia 101.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 101.5 to 101.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/101.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/101.5

Non combusta autem nimis efficax medicamen est, sicuti & chalcitis, quae ignem non experta est. Verùm haec (chalcitis inquam) nonnihil etiam astringit, & ea multò magis adhuc chalcanthum, id est, atramentum sutorium, quod inter metalla maximè siccat. Misy autem & sori chalcitidi genere cognata sunt, ex una, ut ita cum Galeno dicam, radice producta. Itaque tria haec (quae sub uitreoli ge nere comprehenduntur) maioris tantum & minoris ratione differunt. Stibi siue stibium, quod Gręcis σίμμι, uulgò autem in officinis antimonium dicitur, ma gis quàm sori desiccat & astringit. Porrò diphryges appellatum pharmacum ulceribus aegrè humiditatis uitio ad cicatricem uenientibus aptissimum est. Va lidè enim desiccat, tametsi modicè mordax sit. Adhaec praeter acrem tum qualitatem, tum potentiam, uim habet astrictoriam: quas tamen utrasque fortiores, & chalcitis cruda, & chalcanthum, id est, atramentum sutorium repraesentat. Omne quoque aluminis genus ulcera exquisitè desiccat, & generose astrin git. Vnde nemo (inquit Galenus) solis his ad uicera utitur, sicut nec cruda chalcitide & aerugine: usta uerò & haec, & misy utilia sunt: ut elota morsum quidem remittunt, uerùm minus siccant. Illud enim metallicis omnibus commune est, quòd combustis elotisque, erosio quae prius affuit, edomatur ac interit. Quamobrem his sic crematis & lotis uti quidem licebit in pueris, eunuchis, mulieribusque, praesertim candidis, imò etiam & uiris, qui cute alba uisuntur, & molli carne natura sunt praediti. Item in eis, qui ad sentiendum habiles admodum sunt, & plethora uitiosoque succo laborant. Talium enim corpora facilè ex morsu, seu rosione phlegmonem accersunt. Itaque cum permulta corpora, quibus mederi cogimur, unam quandam dispositionem habeant, qua uehementem commorsum ferendo non sunt, tutius est lotis, quàm non lotis uti. Caeterùm alia praeter haec metallica superius commemorata, plurima adhuc sim plicia sunt pharmaca, quae malignis ulceribus curandis sunt idonea. Sarcocolla nanque, & ichthyocolla, id est, gluten piscium, & his magis adhuc chrysocolla quam auri glutinum appellant, tali facultate praedita sunt. Huc etiam optimè fa ciunt plumbum combustum, plumbique recrementum, quod σκωρίαν μολύβδου Graeci uocant, & uulgus cacaturam: siccat & ferri squamma, praesertim stomomatis, id est, partis ipsius squammae subtilioris, haec enim probè siccat.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
