Latin
101.9 to 101.12
Conrad Gessner, De chirurgia 101.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò ae ris squamma, ex malleorum percussionibus decussa quae Graecè λεπὶς καλκοῦ, uulgò autem batitura aeris dicitur, praeter quòd siccat, etiam abstergit purgatque Galeno &Aëtio, unde pura quoque ulcera efficit, quod reliquae squammae praestare non possunt. Itaque si haec omnia medicamenta arida ulceribus malignis ac contumacibus insperseris, mirificè (inquit Galenus) uidebis citra erosionem ea desiccari, sicut ubi buccinorum purpurarumque, ostreorum s sepiarum Jaliorumque id genus ostracordermorum piscium testas concrematas, &(ut addit Aetius) lotas adhibueris. Vitrum combustum leuiter ac sine morsu exiccat, hinc dysepu lotis, id est, cicatricem difficulter admittentibus, non item malignis ac rebellibus conducit: quippe minus exiccat, quàm illa requirunt. Caeterùm galla om phacitis, hoc est, immatura: &malicoria, id est, mali Punici cortices seu putamina, cremata &arida apposita, ad malefica &quae malè coalescunt ulcera, effica cissimum medicamentum deprehenditur. Haec enim non solùm siccandi, sed etiam astringendi potestatem habent. Cortex etiam capparis tritus &aridus, malefico &putrido ulceri utilissimè imponitur Aetio. Malum terrae, quod Graeci ari stolochiam appellant, iris, acorum, arthemisia, panacis radix, argemone, chamae leontis nigri radix, cyperum, dracunculus &gladiolus affatim exiccant Galeno. His euidentius adhuc centaurium &polium: quibus paulò imbecillior est terra nomine eretrias, quae Auicennae &alijs sectae Arabicae scriptoribus cambil no minatur. Talis sanè medicamentorum simplicium, ad dysepulota ulcera, maligna ac contumacia, materies existit, quibus &humorum fluxionem intercipere, &locum ulceratum ualenter, citra demorsum tamen atque erosionem, exiccare possis. Quomodo autem simplicibus eiusmodi medicamentis siccis modò com memoratis, in ulceribus ad cicatricem aegrè uenientibus, &malignis utendum sit, ex Galeno &Aetio requirendum est. Porrò ex his suprà memoratis simplicibus pharmacis, Galenus libro quarto de compositione medicamentorum se cundum genera, uarias remediorum formulas, nempe cerata, unguenta, empla stra, &pulueres conficit, quae ad eiusmodi maligna, &aegrè ad cicatricem uenientia ulcera, mirè proficiunt. Ex cuius quidem scriptis Auicenna formulam unam medicamenti desumpsit, quam magnopere Guido à Cauliaco, &illius aetatis chirurgi celebrarunt.