# De chirurgia 102.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 102.1 to 102.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/102.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/102.1

& uiginti, diphrygis drachmas quatuor, sorios aut uitreoli drachmas duas & semissem, misvos tosti drach. 2. terebinthinae drach. 9. cerae & myrtei utriususque drachmas decem. Porrò in omnibus eius notae pharmacis, illa quae liqua ri possunt, liquefacta & refrigerata, deinde rasa siccis diligenter in puluerem redactis admisceto. Nam si liquida ipsis affundas, saepe fient grumi cerae modo, ma ximè cum frigus fuerit. In sole feruenti si mistura fiat, licet ea superfundere: mouendo uehementer rudicula primùm, deinde cochleari. Praestat autem in hisce omnibus (inquit Galenus) rudiculam palmae esse ramusculum. Aliud medicamen epuloticum, id est, cicatricem ducens optimum, quod διὰ λαδάνου, id est, ex ladano inscribitur, ad Critonem relatum, callosis, veteribus, & curatu difficilibus vlceribus apprimè idoneum. Olcis aridae denarium pondo uiginti quinque, aeruginis rasae denarium pondo octo, aeris combusti denarium pondo quinque, squammae rubrae denarium pondo octo, ladani uncias tres, uini optimi sextarium semis, quod capit uncias duodecim Oribasio. Conuenit etiam hoc medicamentum praetumidis ulceribus, & cauis. Deligatum uerò membrum in diem quartum continendum est. Argenti spumam & oleo coquito, donec aliquam spissitudinem accipiant: deinde squammam aeris, aeruginem dum confluxerint, ut colorem bonum acquirant, mox picem adijcito. Posteaquam refrigeratum fuerit, ladanum ex uino tritum: obseruans ne ex hoc adiecto, efferuescat. Postremò suprà moderatum ignem unita confundito subigitoque. Mediocre medicamentum ad moderatè maligna vlcera idoneum. Ccipe aeris combusti, & aeruginis utriusque unciam unam, aluminis scissi, uel Ascissilis (quod uulgò in officinis alumen de pluma appellatur) semunciam, cerae uncias duas semis: hoc pharmacum temperatum est, & medium facultate. Porro minus mordebit medicamentum, leneque prorsus efficietur, si loco alumi nis scissilis diphrygem acceperis, & aeruginem combustam apposueris. Quod si expurgare sordes statueris, aeris squammae semuncia addetur. Hęc autem pingui cera & recenti excipienda sunt. Quòd si siccior paulò fuerit, quàm ut commemorata excipiat, temperandum est oleum myrteum, quo mollescat: uel melinum, quod oleum de cydonijs appellant: uel ricininum, quod uulgò in officinis oleum de cherua nominatur: uel omotribes uetus.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
