# De chirurgia 103.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 103.5 to 103.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/103.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/103.5

Certè ut eius curationem feliciter assequaris, in primis qualis sit totius corporis tali ulcere laborantis affectus, statim tibi erit consyderandum. Inuenies nanque tum ex ulceris ipsius symptomatis id est, accidentibus, tum ex notis quas totum corpus prae se feret, cuius maximè generis sit is, qui redundat succus. Atque hunc (si Galeni consilium sequaris idoneo purgante medicamento protinus educes, nec protrahes, dum totus ho minis cubitus affectum quendam contumacem rebellemque curationi contrahat, quemadmodum facere solebant Thessali sectatores, ipsius uidelicet praecepta mordicus obseruantes. Praecipitur nanque ab omnibus ferè (inquit Galenus) antiquis medicis, quicunque ratione quadam ac methodo de ulcerum cu „ ratione scripserunt, causas quae illa creant abscindendas esse, aequè profectò ut, cęterorum omnium morborum. Itaque hoc tibi tanquam commune pręceptum, esto, omnino in omnibus morbis nedum ulceribus, in quibus effectrix causa adhuc manet, ab hac inchoandam curationem esse. Hinc rectè monebat Galenus libro decimotertio methodi medendi, digerentia, hoc est, resoluentia, seu discutientia medicamenta, nequaquàm particulis quibusdam applicanda esse, ubi redundantia in toto corpore aut superiacente particula subest. Quippe quòd haec sic admota, implerent potius quàm educerent. Itaque tunc à totius corporis, aut superabundantiae mittentis particulae superiacentis uacuatione incipien da curatio est. Deindè euaporante auxilio utendum. Facta igitur totius corporis ut decet uacuatione (ut factum quondam fuit in Romana quadam illustri mulie re, quę herpetem esthiomenum, id est, exedentem, in malleolo primum habebat qui tandem ad bubones usque ascenderat) ad curationem particularis affectus hoc est, ipsius ulceris arrodentis deueniendum erit. Ergo si particulam exulcera tam atque arrosam, suprà modum calefactam uideris, ipsam statim frigidis stypticis desiccantibus refrigerabis. Commodè autem feceris, si ulcus ipsum, & particulam totam ulceratam aqua aluminosa ablueris: haec enim ablutio magno usui talibus ulceribus esse solet. Quippe quae influentes humores potenter repellat, & siccandi facultatem obtineat, ut author est Auicenna. Poteris etiam affectum locum irrigare, uel aqua plantaginis & rosarum, uel aqua in qua ferrum candens extinctum fuerit, aut etiam decocto cyperi, myrobalanorum, cupressi, plantaginis, malicorij, balaustij, quod flos est mali Punici syluestris, & consimilium.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
