Latin
103.9 to 103.13
Conrad Gessner, De chirurgia 103.9-13
Unproofread scanNot analysed yet
Vt autem ab ingruentibus defluxionibus, seu ab iniuria influentium humorum, ulcerata particula uindicetur, optimum fuerit, circumiacentes partes unguento ex bolo armena illinere. In medio uerò ulceris, puluis aliquis, qui uim desiccandi habeat apponendus erit, ut ex lithargyro, plumbo usto, pompholyge, quae uul gò tutia dicitur, antimonio, quod stimmi &stibium Graecè dicitur, aere combu sto, corallio, lapide haematite, spodio, lotis. Atque etiam sidijs, id est, corticibus mali granati, myrobalanis, &id genus alijs. Item pannorum laciniae in linamen ta formatae, siue plagulae, quae &splenia Graecis dicuntur, unguento albo Rhasis illitae, aut unguento, quod sextam partem lithargyri recipiat, in quo omnes consentiunt, uel unguento, quod diapompholygos nuncupatur, supra ulcus ipsum dandae sunt. Caeterum supra eiusmodi pulueres, ac linamenta ulceri imposita, puluillus, seu puluinus aliquis, quem plumaceolum uocant, posca aquosa imbu tus, adhibendus erit: deinde conueniens deligatura, quam exprimentem nominant, cuius supra in tractatu de uulneribus meminimus. Guido à Cauliaco in talibus ulceribus solebat post lotionem absque aliquo (hoc est, nullo alio adhibi to auxilio ponere laminam plumbi tenuem perforatam, in qua uirtus argenti uiui, cum aqua plantaginis erat infixa, &ligare ligatura exprimente, quod non est (inquit) fas loqui propter idiotas. Itaque tria haec, molybdos, id est, plumbum, aqua aluminosa, &deligatura decenter facta, miram ac ferè incredibilem uim habent, in sanandis eiusmodi ulceribus. Porrò deligaturam talem esse conueniet, quae ad usum magis, quàm ad elegantem formam conducat: haec autem duobus modis fit, nempe uel unico uinculo seu fascia una, uel duabus. Itaque si una tantum fascia fuerit, principio eius uersus superiorem ulceris partem statuto nectenda erit, siue sura, siue genu, siue malleolus, siue cubitus, siue manus summa, aut alia quaeuis pars laborauerit. At si duabus fascijs uti malueris, quemadmodum in fracturis fieri solet, altera à parte affecta, hoc est, ab ipso ulcere, ad superiorem regionem feretur, altera deorsum prius ducetur, mox in superiore par te desinet, eo uidelicet loco, quo prior incepit. Cęterum praeter reliqua commo da, quae ex hac deligatione proueniunt, illud etiam accedet: quòd ulcera qua ob rotunditatem coalescere nequeunt, oblonga reddentur. Solutio autem non singulis diebus, sed alternis facienda est. Neque solutione ulcus aqua insper gendum, sed molli linteolo, puro &sicco, sanies detergenda.