# De chirurgia 105.6-9

Conrad Gessner, De chirurgia, 105.6 to 105.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/105.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/105.6

Atque hanc sordes interpellans, curationem moratur. Habet uerò & ipsa cauitas ad ulcus, rationem eius sine quo non, ut libro tertio Therapeutices Galenus annotauit. Quandò (inquit) nisi cauitas prius impleta sit, induci citrice ulcus non possit. Atque haec in uniuersum dicta sint de ratione curandi sinus, quod & ulcus profundum, & cauernosum nostri chirurgi appellant. Cui magna ex parte complicari solent, quę suprà commemorauimus. Hac igitur uniuersali methodo praemissa, paticularium ipsorum sinuum differentiarum (quas curandi rationem uariare diximus) sanationem subiungamus. Constituatur igitur in primis sinus ad superionem partem porrectus, ita ut eius orificium deorsum spectet, talis certè non adeò multum negotij in sanando fa cesset. Quandoquidem per os eius facilè sanies effluet, atque ideo promptè conglutinabitur, adhibitis saltem ijs, quae statim dicentur auxilijs. Sed neque cum ad latus declinat, aut intrò fertur, aut etiam deorsum uergit, incisione ex aduerso fa cta opus erit, si pars ipsa afflicta ita locari possit, ut liberè sanies è sinuemanare queat. Itaque ponatur sinus, artus aliquos, nempe cubitum, aut femur occupare, poterit utique decliuis figuratus, citra diuisionem ex aduerso factam coalescere. Etenim, in cubito cum ore gibbero uicinę sunt, summam manum elatius proten "dens, sinum ad effluxionem incitabis. Sic & in femore, si sinus deorsum uergat & ad genu terminetur, os autem ipsius sublime supra femoris medium sit popli" ti mollem puluinum subijcies, quò demissius inguen quàm genu positum sit. Caeterum si sinus deorsum uergat, ad latus declinet, uel intrò feratur, & situm affectae parti commodum dare non possis, quò liberè sanies effluat, nihil unquàm promouebis, siue carnem generare siue glutinare uelis, nisi prius collectioni purulente effluxum molitus fueris. Intus enim retenta sanies contiguas partes erodet. Porrò saniosae illi colluuiei effluxum bifariam moliri poteris. Nempe uel facto tantum in imo sinus uulnere, uel tota cauitate dissecta. In imo, seu radice si nus fit sectio, si ulcus magnum fuerit, & locus totus sine periculo secari non possit.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
