Latin
107.5 to 107.7
Conrad Gessner, De chirurgia 107.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
A substantialiter quidem inhęrentibus, ut ab illo (inquit Guido) corio calloso, &à forma fistulae instrumentalis &factitię: Callositas nanque cum forma fistulari, essentialis est differentia ipsius fistulae. Ab accidentibus uerò &effectibus, ut à uirulentia illa horribili, quae aliquando ab ipsa fistula effluit, emanantue. Item à dolore, qui in ea modicus esse solet, nisi dum partes, quę iuxta neruum sunt, Quibus notis occupat. Caeterum simplices ne fistulae sint, aut in plures partes diducantur, codeprehendagnosci potest ex modo puris. Cuius si plus fertur, quàm quod simplici spatio tur simplex ne sit fistula, an conuenit, plures sinus callosus esse manifestum est. Corporis quoque inquinatio multiplex. docet, num in plures partes fistulę penetrarint. Quia saepe cum quis aliter decubuit, aliterque membrum collocauit, pus ferri, quod iam desierat, incipit: testaturque non solum alium sinum esse ex quo descendat, sed etiam in aliam corporis partem eum tendere. Cumque ferè iuxta sint caro &neruus, &aliqua neruosa: quales ferè tunicae, membranęque sunt: genus quoque puris docebit, num plures sinus Lib. 5. intus diuersa corporis genera perroserint. Siquidem ex carne (inquit Celsus, Aetius. Nerui in fistula erosi notae