# De chirurgia 107.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 107.5 to 107.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/107.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/107.5

Itaque cum secundo uel tertio quoque die (ut iam semel atque iterùm dictum est) spongia, uel paruum emplastrum eximitur, consyderandum, multâ ne an pauca, cruda an cocta materia ad os ulceris affluverit. Deindè expers ne sit, an particeps doloris locus affectus, & an tumor remanserit, aut diminutus sit. Altas enim sinus partes coisse testatur pus coctum ac paucum, praecipueque si dolor & tumor non adsint. Contra multum & crudum, & cum foetore, et loci humiditate, dolore & tumore, nondum coaluisse significant. Neque uerò (ut scribit Galenus) si primo uel secundo die tenuis quaedam sanies ex sinu manet, de glutinatione omninò desperandum est. Saepe enim uis medicamenti affectae particulae admoti, ex ipsa cute & subiecta carne tenuem humiditatem uehementer ex primit, quoties eius qui curatur corpus ita affectum est, siue ex natiua temperie, siue mala uictus ratione. Hac humiditate expressa, loca mediocriter resiccata glutinentur. Quod si tertio aut quarto ab initio die, sanies cruda in ore apparuerit, scito (inquit idem) sinum non esse glutinatum. Quare affecto loco medicamen tum, quod uehementer quidem exiccet, sed nec mordeat nec cutem contrahat, circumponendum est. Cuiusmodi Galeni medicamentum est, quod à fuluo colore cirrhum dicitur, ex concoctis metallicis, oleo ricinino, quod oleum de cherua appellant, & aceto sine cera confectum. Hoc enim medicamentum (ut idem Ga lenus testatur) sine morsu uehementer exiccat. Cuius compositio & usus ex libro secundo de compositione medicamentorum κατὰ γένη requiri debent. Guido à Cauliaco iubet pose glutinantis medicamenti impositionem, desuper appo nenda esse emplastra & pannos, aliquo quod habeat (ut eius uerbis utar) rectificare illa, illitos. Cuiusmodi sunt emplastrum δαχαλκίτεως nominatum, quod à palma Gręcè φοινικινον, & uulgò diapalma appellatur. Item emplastrum (inquit) nigrum uel flauum cum gallis: et mel coctum cum puluere thuris, myrrhae, & aloes: uel quaedam horum, uel omnia simul: & uinum stypticum crassum, quod grossum uocat. Postea ligare pręcipit, ut docet Galenus libro secundo ad Glauconem. Pau cis autem interiectis subdit, de tenta (ut loquitur) haesitasse multos, ut Henricum, & praeceptorem suum Bononiensem, quod solida non ponatur, qua saniem (inquit) in loco retinet: sed canulata, aut duplicata, ut sanies continuè ualeat exire: & spongia super orificium ponatur, ut sanies trahatur exterius sugendo.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
