# De chirurgia 108.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 108.1 to 108.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/108.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/108.1

Ratio curandi uniuersalis. Potiones fistu lis idoneae. pus leue, album, copiosius fertur. At ex neruoso loco coloris quidem eiusdem, sed tenuius, & minus. Ex neruo pingue, & oleo non dissimile. Cuius sententię re fragari uidetur Aetius sic de nerui fistula inquiens: Humor indè delatus tenuior „ est, ei similis, qui ab ossibus defluit, non quidem oleaginus, aut pinguis, n sed saniosus & glutinosus. Sed & ex alijs notis, quàm ex pure, deprehenditur „ nerui fistula, nempe dolore: stuporis enim punctionisque sensum incutit. Dein „ dè motus, qui ab eo neruo perfici solet, deterior apparebit. Sed in specillo attactu (inquit Aetius) molestus acutusque sensus redditus, rem manifestissimè iudicabit. At fistula locum erodente, si uena suberit, plurimus crassusque sanguis effunditur. Sin arteria aperiatur, tenuis & flauus cum multo spiritu stridore que exibit. Ante omnia autem (ut rectè consuluit Cesus) demitti specillum in fistulam conuenit, ut quò tendat, & quàm altè perueniat, scire possimus. Simul etiam protinus humida, an siccior sit: quod extracto specillo patet. Si uerò os in uicino est (id quod disci potest sic, iam nec ne eò fistula penetrauit) quatenus nocuerit. Nam si molle est, quod ultimo specillo contingitur, intra carnem adhuc uitium est. Si uerò magis id renititur, ad os uentum est. Ibi deindè si labitur specillum, nondum caries est: si non labitur, sed aequali innititur, caries quidem: uerùm adhuc leuis est. Si inaequale quoque & asperum subest, uehementius os exesum est. At cartilago ubi subhaesit ipsa sedes docet, peruentumque esse ad eam ex renixu patet. Caeterum si obliquae fuerint fistulae, flexumque aliquem uel plures habuerint, ut specilli apex progredi nequeat, uirgulam plumbeam, stan neamue conflabimus, aut ceream potius candelam assumemus, qua iter pertentemus. Cum enim flexilis admodum sit, ad fistulae figuram facilè accommodabitur. Hactenus de signis fistularum: nunc de iudicijs. Fistularum iudicia, seu prognostica.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
