Latin
108.5 to 108.9
Conrad Gessner, De chirurgia 108.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
CIstulę si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae atque anfractuosae sunt, si multiplices: majus (inquit Celsus) in manu, quàm in medicamentis praesidium est: minusque opere est, si sub cute transuersae feruntur, quàm si rectę intrò tendunt. Expedita quoque curatio est in fistula simplici, recenti, intra carnem, adiuuatque ipsum corpus, si iuuenile, si firmum est: inimica contraria his sunt. Itemque si fistula, os, uel cartilaginem, uel neruum uel musculos laesit, si articulum occupauit: si uel ad uesicam, uel ad pulmones, uel ad uuluam, uel ad grandes uenas, arteriasue, uel ad inania, ut guttur, stoma chum, thoracem, penetrauit. Ad intestina quoque eam tendere semper periculosum: saepe pestiferum est. Quibus multum mali accedit, si corpus uel aegrum, uel senile, uel mali habitus est. Aegrè (inquit Paulus) consanescit in ano fistula quae orificio caret, tum quę delitescit, &in os terminatur, multifariamque fissa est. Sed ex his quidem colliguntur fistularum sedes spatia, &noxae. Praeterea an simplices hae sint, an multiplices, &in plures partes diductae. Hactenus igitur de fistularum differentijs, signis, &iudicijs. Deinceps uero de medicamentis ad easdem conferentibus dissere oportet. De fistularum curatione in uniuersum. N primis genus uictus conueniens, &quod substantia &qualitate, causis, Iquę fistulae consolidationem impediunt, aduersatur, institutio. Deindè corpus uniuersum à superuacaneis, &noxijs humoribus (illis tamen prius, si ita res exigat, expulsioni paratis) idoneo cathartico medicamento purgato. Mox potio nibus roborandis ac desiccandis interioribus partibus accommodis, fistulam ad consolidationem praeparato. Caeterum tametsi potiones multae ad hanc intentionem à uarijs authoribus descriptae sint, duae tamen sunt quae frequenti usu &felici successu à recentioribus medicis probatae sunt. Prior ad hunc modum habet Agrimoniae partes tres, plantaginis partes duas, foliorum oliuae partem unam, scindantur minutim &contundantur, postea in uino albo coquantur, &fiat co latura, de qua quolibet die sub auroram cyathus unus administretur. Altera Recip osmundę (quę filix mas est Dioscoridi) partes tres, gentianę partes duas, cen taurij partem unam: coquantur in uino albo, &fiat potio, quae ut prior administre tur.