# De chirurgia 109.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 109.1 to 109.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/109.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/109.1

Ratio curandi particularis. Sinus fistulae ampliatio. Fistulae destructio seu mortificatio. Trifaria fistu la destruitur Callos exteren tia. Locus in Cor ne. Cel. einendatus. Trochisci as phodelorum. Arsenicum. Ad antiquas & ualde callo sas fistulas Si fistula longior & transuersa sit. Aqua alchymistarum. Secundus mo dus abolendi fistulas. Argentum uiuum sublimatum. Si fistulę sub cute intrò ten dant. tum denarios duos. Plurima eius generis collyria, hoc est fistulis callos exterentia, à modò nominatis authoribus describuntur, ex quibus quisque, quae suo proposi to magis conducere uidebuntur, poterit deligere, & in usum assumere. In communi autem usu apud recentiores chirurgos sunt collyria siue penicilla ex trochiscis asphodelorum, quorum descriptionem habes in antidotario. Item ex calce & sapone. Adhaec, quae auripigmento, hoc est, arsenico illinuntur penicilla, neminem unquàm fefellerunt, ut praeter quotidianam experientiam recentiorum ferè omnium scripta testantur. At uerò si fistulae multos & ualde anfractuosos altosque cuni culos habeant, ita ut in eos collyria eiusmodi, prout res exigit, indi non possint, eadem ex aceto aut liquore aliquo ad rem accommodo per auricularium clysterem intro infundenda sunt, ut scilicet per omnes multiplicis ipsius fistulę anfractus perferantur. Mirificè prodest in antiquis fistulis, & admodum callosis sequens iniectio. Vnguenti Aegyptiaci semuncia, sublimati drachma dimidia, lixiuij uncię quatuor aquae rosarum unc. 2. arsenici scrup. I. aquae plantaginis unc. 4. bulliant usque ad consumptionem tertiae partis. Iniecto medicamento, fistulosi ulceris os, linamento concerpto (ut de sinubus dictum est) aut quouis alio claudendum est, ne id refluat. Nisi enim aliquandiu maneat, nullum effectum effatu dignum praestare pote rit. Si autem duplices aut multiplices eiusmodi fistulae, breues, intraque carnem sint, eadem etiam medicamenta quae callos elidunt, arida in calamum scriptorium conijci possunt. Calamus igitur ori fistulae aptandus est, postea in eum insufflare oportet ut ea medicamenta intus compellantur. Si quando uerò longior (inquit Celsus) & transuersa fistula est, demisso specillo, contra principium huius incidi commodissi mum est, & collyrium utrinque demitti. Aqua fortis Alchymistarum saltem prima in eiusmodi tortuosis, atque labyrinthi modo flexuosis fistulis, mirificè prodest. Hęc enim (inquit Guido ex sententia Arnaldi à uilla noua) omnes fistulas mortificat & disrumpit.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
