Latin
109.5 to 109.8
Conrad Gessner, De chirurgia 109.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Secundus modus abolendi fistulas est, qui primum per incisionem totius cauitatis fit, deindè per adustionem, quae uel caustico medicamento, uel ferro candenti &ignito inducitur. Caeterum quae in magnas arterias, uel neruos uel ten dines notatu dignos, aut membranam costas succingentem, aut aliquam principalen particulam deueniunt, uel nequaquàm (ut suprà diximus) uel certè cum multa artificiosaque diligentia, ac prudentia attingendae sunt. Reliquis uerò hunc in modum manum admoliemur. Primum quidem tentabimus, an rectae sint uel obliquae, demisso intrò (ut paulo antè monuimus) specillo, uel cerea candela. In quibus autem duę pluresue orae habentur, quae specillo aut consimili instrumento tentari minimè possint, ita notantur. Clystere in sinum per unum os liquorem compellimus, exque transitu eius in reliqua ora, facilè deprehendimus, una ne, quae multas oras habeat an multae fistulae sint. His ita exploratis, si in summo fuerit sinus, atque is augustus, specillo demisso explicandus est, supraque id accomodata figura, scalpello inciden dus. Si flexus reperiuntur, hi quoque simul specillo &ferro persequendi sunt. Idem que faciendum, si plures se quasi ramuli ostendunt. Vbi ad fines fistulae uentum est, diuisio ulceri imponenda sunt penicilla, oui candido liquore imbuta, quę labra solutae continuitatis distendant, &inuicem coire non sinant. Postera die locus adurendus erit, uel ferro candente, uel caustico, seu adurente aliquo medicamento, nempe uel puluere asphodelorum, uel arsenico, aut alio consimili, quod facultatis sit causticae siue urentis. Auicenna hydrargirum, id est, argentum uiuum sublimatum ad mouet, quo efficitur, ut nihil corruptum, nihil callosum, nihil denique quod praeter naturam sit, in ulcere remaneat, quod non omninò desiccetur, elidatur, &absuma tur. At si non summa occupauerint fistulae, &sub cute non transuersae ferantur, sed rectae intrò tendant, ubi quàm profundissimè potest, &quatenus licet, incisus fue rit sinus, orbiculatim totum callum, modo qui nuper dictus est, fieri possit, auscremus. Quòd si aliquid ex eo relictum fuerit, adurente id medicamento absumemus. Si autem multum sit, quod ex callo remansit, nec medicamento cedat, candentibus ferramentis adurendum est. Caeterùm superponenda sunt, atque in circuitu semper admouenda quae refrigerent &reprimant. Nam ferè quae circa fistulam sunt (ut Celsus ait) aliquid habent inflammationis.