Latin
110.10 to 110.13
Conrad Gessner, De chirurgia 110.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cum haec curandi ratio, non sine graui aegrotantis periculo (ut suprà de cancro non ulcerato monuimus) administrari possit, temerè adhuc in talibus adhibenda non est. Itaque si in penitioribus corporis partibus constituti sunt car cri istiusmodi, aut in talibus quidem consistant, quas nec adurere, nec excindere unà cum radicibus possis, uel si loca principibus membris uicina occupent, uel laborans ob uirium imbecillitatem tale curationis genus sustinere non possit, aut forsan (quia nimis timidus sit &pusillanimis) extrema haec remedia subire non uelit. Adhaec si ex hac curandi ratione deterius aliquod malum sequeretur: breuiter si periculum ex chirurgia, id est, sectione aut ustione timeamus, nec curari af fectus aliter possit, sat fecerimus, si hunc augeri prohibeamus, proba in primis ui ctus ratione &commodis uacuationibus, solisque leuibus &quasi adblandientibus medicamentis utentes: à uehementibus uerò &acribus (quibus malum hoc uelu ti crabro irritatur, &excandescit) prorsus abstinentes. Ergo imperanda aegris ta lis uictus ratio est, quae tenuis sit, bonumque &minimè melancholicum succum ge neret. Quòd si ob iecoris caliditatem &siccitatem excedentem, prohiberi non possit, quin crassus &melancholicus in corpore sanguis procreetur, cibis refrigerantibus et humectantibus erit utendum, quibus hepatis intemperies paulatim emendetur. Conueniunt itaque in hoc affectu prisanae cremor, lactisque serum, uinum paucissimum &aquosum, pisces saxatiles, atque omnis generis aues, praeterquam palustres. Ex oleribus malua, attriplex, blitum, cucurbita, atque id genus a lia. Acrium esus &repletio omnis uitanda. Sed &crassior ille succus, qui in ue nis colligitur, ex interuallo uacuandus erit, interdum purgante medicamento, interdum, nisi quid prohibeat, uenae sectione. In mulieribus quoque, si quidem lice at per aetatem, menses euocandi, atque etiam in uiris haemorrhoides, si eas pati con sueuerunt, proritandae. Loco autem affecto imponenda remedia sunt, quae dolo rem leniant, &ita ipsum firmare possint, ut nihil redundantiae humorum ampli us excipiat: quę item refrigerent &exiccent, minimè uerò mordeant aut irritent Cuiusmodi sunt solani succus, uel aqua destillata, cum succi copia non est, plumbum ustum &oleum, unguentum album, unguentum ex lithargyro &plumbo usto, item medicamentum quod ex pompholyge uel chalcite constat, aut alijs id genus metallicis ustis &elotis.