# De chirurgia 110.14-15

Conrad Gessner, De chirurgia, 110.14 to 110.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/110.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/110.14

Aquae etiam, ut uocant, camphoratae, similiter & succi in mortario plumbeo ducti, huic uitio efficacissimè admouentur. Lami nae quoque plumbeae maximo & penè incredibili usu cancris ipsis exulceratis su perinducuntur. Modus autem usus succi solani, quod medicamentum eiusmodi affectibus utilissimum esse scribit Galenus, talis esto. Solani succo linteum molle duplicatum imbuito, & loco affecto imponito. Extrinsecus lanam molliusculam eodem succo madentem linteo circundato, atque haec ne siccescant, eo succo subinde irrigato. Hoc remedium loco dolenti inductum sine dolore ac molestia, inquit Paulus, exulceratis cancris subuenit. Plurima medicamenta composita à Galeno, Paulo, Celso & Aetio, ad hunc usum conscripta sunt, ex quibus duo haec selegimus. Argenti spumam & cerusam in plumbea pila, cum oleo rosaceo in sole tantisper conterito, dum plumbi colorem, unguentum quod ex his sit, acquisiuerit. Aliud quod magnoperè probo, recipit plumbi usti & eloti, Extincti carcinomatis notę. Qui nam cancri ulcerati ustionem aut se ctionem desy derent. Quibus cancris duntaxat adblandiendum, uera curatione omissa. Victus ratio in cancro ulcera to obseruanda.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
