# De chirurgia 110.6-9

Conrad Gessner, De chirurgia, 110.6 to 110.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/110.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/110.6

Alij cum partem aliquam corporis carcinoma eiusmodi, quod cum ulcere est occu pauit, hoc (si locus non refragetur) circuncidi opus esse tradunt, dein uiuotenus aduri, tritasque cantharides ex alumine & cyprino oleo superponi. Alij uerò à sectione, & ustione quae fit ignito ferramento abstinentes, corrosione ualida ex adurentibus medicamentis facta uitium hoc totum extirpant, & destruunt Porrò medicamenta eiusmodi si quando adhibenda sunt, ualentis admodum facultatis esse debent. Nam ut scribit Hipp. extremis morbis, extrema remedia adhi benda sunt. Tanta autem est huius uitij malignitas, ut mitiora planè contemnat remedia. Inter cętera autem, praestantissimum ac tutissimum auxilium in hoc affectu Gui doni à Cauliaco praedicatur, arsenicum sublimatum, cuius egregias dotes, suprà iam crebrò commemorauimus, & in sequentibus adhuc celebrabimus. Hoc (inquit Theodoricus) cancrum, lupum, esthiomenum (hoc est sphacelum seu syderationem noli me tangere, fistulam, & omnes tales pessimos morbos, prima die occidit & extirpat. Caeterum magna locorum circunstantium, interim dum admouetur, cura semper habenda est, ne scilicet ea ipsa inflammatione atque humorum con fluxu occupentur. Quod incommodum facilè deuitabis, si partes illas uicinas, & carcinoma cingentes, bolo armena, & id genus alijs, illeueris. Sed & modo legitimo, seu iusta quantitate (quam coniectura tantum artificiali rationalis definit medicus) adhibendum est, arrhenicum ipsum siue arsenicum (ut uocant) sublimatum. Vbi autem effectum quem desyderas, praestiterit (quod ex loci inflatione siue tumore & mora triduana, deprehendes) dolor mitigadus erit, & crustae casus, modo quo suprà docuimus procurandus. Cancro uerò sic penitus extincto, ac radicitus ex tirpato, ulcus ipsum quod remansit, similiter alijs cauis ulceribus curabis. Carci noma autem prorsus extinctum agnosces, si proba & sana caro apparuerit, si & nulla uirulenta proluuies, se in parte affecta ostenderit, nullaque amplius graueolentia, eorum qui proximè astant, nares offenderit. Caeterùm soli illi cancri etiam cum ulcere consistentes, curationem eiusmodi, quę ustione uel sectione fit, admittunt, qui in summa corporis parte haerent, quique a deò laborantes fatigant, ut ipsi ultrò (inquit Galenus) chirurgi manum efflagitent & simul in talibus partibus consistant, quas resecare & exurere unà cum radicibus possis.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
