Latin
Cap. XIX
Conrad Gessner, De chirurgia 111-2
Unproofread scanNot analysed yet
cancros ulceratos. Aliud longe optimum. pompholygis, thuris, singulorum uncias quinque, absynthij unciam unam, olei rosacei selibram, id est libram semis: cerae sescunciam, id est, unciam unam semis, succi solani, quod sufficit ad unguenti crassitudinem. Insigniter autem leniunt, solanturque plurimum in ipsis exacerbationibus, &cruciatus tempore malua aut althaea, quam bismaluam appellant, in mulso subacta liquefactaue, &rosacei paululo leuigata, instarque cataplasmatis illita. Adhaec cataplasma ex ficubus aridis, meliloto, quam Latini sertulam campanam uocant, ruta, thure, buniade herba, id est, napo, diligenter cum oleo contusa. Lenit item cataplasma quod constat palmularum dactylis in passo decoctis, quibus adiecta sint ouorum lutea polentaque. Adhaec quod ex papauere cum coriano factum est, aut polygo no aut seri, hoc est, cichorio: haec quidem in doloribus usui sunt. Multi, inquit Guido, mitigant eius fraudulentiam &lupacitatem, ita enim loquitur, cum pecia scarlati, &appositione carnium gallinarum. Hinc uitium hoc ideò lupum appel lari uulgus putat, quoniam carnes unius gallinae si apponantur, quotidie ferè ab sumit &deuorat. Quod si forsitam eiusmodi gallinaceae carnes uel similes illi pro pabulo non offerrentur, carnes sibi proximas, ceu lupus quidam famelicus, ad eandem quantitatem depasceretur &exederet. Quidam huic malo ueluti adblandiuntur, admoto puluere stercoris humani, &anethi igne concrematorum. Item appositis quibusdam herbis, ut scabiosa, trifolio, uerbasco, id est, tapso barbato, &herba robertiana nuncupata, quae quibusdam myrrhis Dioscoridis esse putatur. Caeterùm utcunque res habeat, commemorata nuper remedia, (quoniam ferè temperata sunt) si magnopere non prosint, nocere saltem non possunt. FINIS LIBRI TERTII CHIRVRGICARVM INSTITVtionum de ulceribus. Ioanne Tagaultio Doctore medico authore. Googl