# De chirurgia 112.8-10

Conrad Gessner, De chirurgia, 112.8 to 112.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/112.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/112.8

Praeter has aliae quaedam Alię fracturarum differentiae. ad simplices numerantur fracturae differentiae, quarum aliae Graecis dicuntur fieri, εἰς ὄνυχα, id est, ad instar unguis, aliae alphitidon, id est, ad farinae uel pollinis similitudinem. Aliae κατὰ apothrausin, id est, iuxta refractionem, seu (ut aFractura uullij interpretantur) abruptionem. Fractura quae εἰς ὄνυχα, id est, in unguis formam garis. fit, fissura est ossis, quae cum aliqua in parte recta sit, in extremo tamen lunata euadit. Atque haec etiam calamidon, id est, harundinatim ab aliquibus nuncupa tur. Alphitidon ad similitudinem farinae uel pollinis dicta, est cum os in multas Fractura alphi tenues partes confringitur, quae & ipsa caryedon, id est, nucatim, à quibusdam tidon facta uocatur. Apotrausis, quae & apocope dicitur, id est, abscisio seu praecisio, est cum Fractura pars ossis per summitatis rupturam, seu superficiei abruptionem detrahitur, ita κατ᾽ ἀπόut pars ea quae detracta est, & recessit superemineat, ut ferè fit cum squamula ab θραυσιν osse resoluitur. Caeterùm hae fracturarum differentiae curiose nimis (ut Galenus facta inquit) atque ambitiose, à medicis Hippocrate iunioribus, ijs proprijs nominibus interpretatae sunt. Non contenti enim fuerunt oratione, os quod uariè seu multifariam sit fractum, explicasse. Ab huiusmodi autem appellationibus, omnino abstinuit Hippocrates, sed quoad fieri licuit, usitatissimis utens nominibus, oratione interpretari non est grauatus, non has modò fracturarum differentias, Duae sunt po- uerum etiam quae in capitis ossibus eueniunt. Breuiter duo potissimae sunt fratissimae fractu cturarum differentiae simplices Galeno, à quibus curandi indicationes sumunrarum differentur, nempe quae per transuersum, & quae per longitudinem facta est.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
