Latin
114.1 to 114.4
Conrad Gessner, De chirurgia 114.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. VONIAM fracti ossis soluta partium continuitas est, utique (inquit Galen.) finis quo tendet is, qui fracturas curabit, saltem primus unitio est. Quod si is primus in curatione propositus finis per affectarum par tium siccitatem perfici non possit, restat alter, qui est ut alterius cuiusdam interuentu disiunctae ossis partes glutinentur. Qui si nec ipse comparabi lis aduertitur, insanabile esse uitium dixeris. Quod igitur coalescere (salte per se &nullius alterius ope) nequeat tam durum os, quàm id quod in iuuenibus &ade lescentibus &uiris, multoque magis in senibus cernitur, id profectò (inquit Gale nus) uel cuiuis patere potest. Quaecunque enim concrescere ac coalescere debent omnino mollia humidaque sint naturaliter oportet. Quę igitur dura siccaque sunt, eorum diuisae partes coire simul nequeunt, sed glutinum aliquod uinculumue, quo commissa maneant, requirunt. Itaque potest certè illud os tantum unitionem per se, &nullius alterius interuentum recipere, quod abundè molle est, cuiusmodi conspicitur in puerulis, in adultis uero &siccioribus corporibus, separatae fra cti ossis particulae, non per se unquam, sed substantia duntaxat quapiam interueniente, ceu glutino quodam, ferruminari colligarique secum possunt. Interuenit autem ea substantia, quoniam omnis particula sibi familiare trahit alimentum, os autem crassius ac terrenum magis quàm aliud quoduis nostri corporis membrum, alimentum ad se allicit, exugitque. Quod autem ex hoc ipso proprio ac maxi mè idoneo ossis alimento redundat, &in labris fracturae concrescit, suo ipsius interuentu ossis extrema dura licet &sicca conglutinat, ut saepe usu euenire conspicimus. Vocatur autem corpus id, quod sic fracturis innascitur, Gręcis πόρος, La tinis uerò callus, qui (ut suprà de uulneribus ossium diximus) mediocritatem in cras sitie &tenuitate, duritie etiam ac mollitie seruet oportet. Sed de hoc adhuc in sequentibus. Age igitur dicamus, quomodo finem hunc primum, quo tendit is, qui fracturam curat, nempe unitionem assequi ualeamus, initium quidem facientes ab ea fracturae differentia, qua per transuersum os frangitur, &suo loco excidit. Quandoquidem hoc fracturae genus saepius incidit.