# De chirurgia 114.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 114.5 to 114.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/114.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/114.5

Itaque quatuor me hercle intentionibus, in hac fracturae differentia curanda, est opus, quas & scopos appellare possis. Prima intentio est, ut fracti oscis partes rectè committantur, & in na turalem situm coaptentur. Secunda, ut ritè commissa ossis perfracti extrema, coniuncta atque immota maneant. Tertia ut πώρῳ, seu (ut dicimus) callo interuenier te disiunctae ossis partes agglutinentur, coalescantue. Quarta est symptomatum hoc est, accidentium, quae fracturam sequi consueuerunt, correctio. Quod ac primam intentionem attinet, cum in hac fracturę differentia quam καυληδὸν καὶ ῥαφανιδὸν, id est, per transuersum fieri diximus, sic à se fracti ossis partes disside ant, ut è directo non iaceant, clarum est primum id esse agendum, ut in directum agantur. Directum autem hîc uocamus, cum in figuram pristinam naturalem que situm reducuntur. Sanè (inquit Galenus) eum situm habuerint, si quis ea quae sic dissident integrae partis exemplo usus, in contrarium adducat. A qua ni mirum certissima iudicatio transpositionis eorum erit. Fieri enim potest, ut tum prorsum, tum retrorsum, tum in hanc partem membri, tum in illam facta transla tio sit. Quaecunque igitur retrorsum magis sunt acta, ea prorsum impelli conueniet. Nec minus alteram quoque fracti ossis partem modicè ad contrarium retrudi. Contrà quae prorsum sunt emota, haec rursus ipsa quidem retrorsum, reliquam uerò partem sensim duci prorsum. Eodem etiam modo & eorum quae ad dextram sunt detorta medicatio est: si ad sinistram ducantur, contraque eorum quae ad sinistram, si mutentur ad dextram, semper scilicet altera parte modicè in contrarium acta. Guido à Cauliaco (praemissis quibusdam praeceptis communibus, quae hic suo loco referem s) quomodo primam hanc intentionem assequi possis, uerbis non adeo multis perstringit. Itaque iubet in primis membrum Vnitio finis primus, quo tendit is qui fractura curat. Quorum fracta ossa coalescere non pos sunt: & quorum possunt. Lib. 6. meth.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
