# De chirurgia 115.13-15

Conrad Gessner, De chirurgia, 115.13 to 115.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/115.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/115.13

Sed quoniam id non est quod deest nobis ex fasciarum latitudine, circuituum numero pensabimus in artubus ipsis, qui omnium maximè fracturae per transuersum factae, expositi sunt. In talibus nanque utilior est angusta deligatura quàm ualde lata & remissa. Quippe quae nec rugas, ut ea quae latiore fascia fit, contrahat, & totius membri circundata est, cutem contingat. Eò igitur usque augere tibi latitudinem fasciae licet, quoad nulla eius pars laxior efficiatur. Caeterum in eiusmodi deligatura, quae fracturis (in medio praesertim brachij uel tibiae, aut femoris existentibus) ac hibetur, duabus fascijs lineis mollibus (iuxta Hippocratis dogma) opus est. Has autem Hippocrates ipse nomine peculiari ὑποδεσμίδας, id est, subligamina seu malis subfasciationes, appellauit. Trimae fasciae initium super fracturam inijci de bet, ac circa eam bis terue conuoluta, sursum uersum ferri, & quasi in cochlea serpere, atque illic desinere. Id tamen perpetuò obseruandum est, ut multum partis sanae fascia haec complectatur. Ita enim fiet, ut & firmius reposita ac conformata ossa contineantur, & magis ab affecto loco in circumuicinas partes humores elidantur, magisque, ne hi à superiori parte eò defluant, impediantur. Altera e tiam super fracturam debet incipere priori aduersa, deorsumque (ubi primos con plexus super fracturam fecit) tendere, atque inde iterum reducta in superiore parte ultra priorem fasciam desinere. Quocirca dimidio longior priore esse debet. Terminus autem longitudinis earum fasciarum, non unus ac certus statui potest Notae ossis fra cti, & sua sede moti. Secundus sco pus. Membrum perfractum prorsus immorum ser uandum.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
