# De chirurgia 116.10-13

Conrad Gessner, De chirurgia, 116.10 to 116.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/116.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/116.10

Necesse enim est, ubi figura mutatur, alios musculorum tendi ac uelut contractos rotundari, alios uerò solui ac remitti. Vbi autem tenduntur, tum premi eos à deligatura est necesse, tum ex compressione ipsa dolere. At ubi tensio remittitur, quo loco deligatura est laxa, ibi fracturam fulcimento destitui. Caete rum aptissima fuerit in ossium fractorum repositione, sicuti etiam & in retractione, (quam antitasin diximus à Graecis appellari) & coaptatione, & deligatione, partis figura, quae (ut uerbo uno dicatur) maximè à dolore abest, & in qua aeger persistere immotus diu possit. Haec enim & rectissima est, & maximè naturalis membro ac ferè consueta. Rectissimam autem hîc partis figuram cum Galeno uocamus, quae uenas, arterias, & musculos quàm rectissimos habet. Itaque angulosa figura, quae ἐγγώνιος Graecè dicitur, brachio quidem maximè naturalis est: cruri uerò, quę paulò minus porrecta est. Hęc nanque & rectissima est, & à dolore maximè aliena. Cęterùm tametsi angularis figura, quae Graecis ἐγγώνιος dicitur, propriè ea dicatur, quę acutum angulum, quem recto minorem appellamus, efficit, per engo nion tamen, id est angularem figuram, Hippocrates eam intelligit, quę recto angu lo constituitur, non prorsus tamen recto, ut quodam in loco Galenus est interpretatus, sed propè ad rectum accedente, ita ut paululum ad obtusum tendat: cuiusmodi in manu, quod uulgò brachium appellamus, ea figura est, non quę prorsus quidem inter extensionem & inflexionem media est, sed quę ad extensionem proce dere incipit. Quo plerunque positu eos qui dolore afficiuntur, si diligenter inspexeris, manus tenere deprehendes. Porrò ut dolor uitetur, cum ad quietem mem brum reponitur, non modò naturalis habitus cuiuis instrumento est utilis, uerum etiam consuetudo quoque conducere nonnihil uidetur. Ergo ut aptè membrum per fractum, & decenter ligatum reponatur, ea situs figura illis inuenienda est, quę & naturalis sit & consueta, & à dolore maximè aliena. Sed iam hęindicationes in ter se consentiunt, & conspirant maximè. Nam quęcunque figura magis quàm alia est à dolore libera, ea & maximè naturalis membro, & ferè consueta esse solet Atque econtra, quę naturalis & consueta est, ea à dolore est alienissima.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
