# De chirurgia 116.6-9

Conrad Gessner, De chirurgia, 116.6 to 116.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/116.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/116.6

Et haec quidem tertię de ligaturae rationem quibusdam obtinent. Splenia enim eiusmodi siue plagulae, dua rum primarum fasciarum, quae peculiari nomine ὑποδεσμίδες, id est, subligamina Hippocrati appellantur, firmamenta sunt, ut commentarijs in libro Hippocratis de fracturis Galenus annotauit. Ne autem phlegmone suscitetur, medicamento quo piam ex ijs quae inflammationum iniurias arcent, uti censuit. Quale nimirum est ceratum humidum siue liquidum quod confici solet ex cera in rosaceo aut oleo colliquata, aut eius loco rosaceum. Huius sententiae fuit & Cornelius Celsus libro octauo, sic inquiens: Super has (duas inquam primas deligaturas) inijciendum, latiore linteo ceratum est, quod eas contineat. Quod si ossis fracturae, carnis quo „ que uulnus accessit, neque ceratum, neque rosaceum tutò admouetur: quandoquidem haec ulcus tum sordidum, tum putre efficerent, sed in uicem eorum pul uilli praelongi uino nigro ac styptico imbuti, superinijciendi erunt. Reliqua autem curatio, quae eiusmodi fracturis cum uulnere incidentibus conuenit, in sequentibus dicetur. Porrò praeter has modo à nobis commemoratas deligationes quasdam adhuc alias quatuor commemorat Aurelius Celsus capite decimo, libri paulò antè citati. Sic autem eas dispensat, ut semper insequens priori aduer sa sit, & tertia fascia (quae duas primas ac splenia comprehendit) tantum in inferiore parte, tres reliquae in superiore finiant. Quia satius est (inquit) saepius circuire quàm astringi. Siquidem id quod astrictum est alienatur, & cancro opportunum est. Quo loco (ni fallor) cancrum pro sphacelo, quem uulgus medicorum esthiomenum uocat, usurpauit, ut & quibusdam alijs locis. Caeterum cum multis complexibus atque inuolutionibus duae illae superius commemoratae Hippocratis deligaturae, fracturam contineant (aliâs enim parùm tutae essent) tam numerosis fascijs opus esse mi nimè censeo. Hae enim in membro ipso perfracto, praeter solitum cooperto pruritum & dolorem (quae duo symptomata à fractis membris diligenti studio arcenda sunt) excitare, atque etiam eius, quod iam infixum fracturae est, perspirationem prohibere possunt. Porrò ubi decenter sic membrum confractum deligaueris, de apposita repositionis ipsius figura, maxima tibi solicitudo habenda est. Si quidem sub alia forma aut figura membrum perfractum deligare, in aliam uerò mutare ac reponere, non dolore modò (ut inquit Galenus) excitare potest, uerumetiam ossa intorquere.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
