# De chirurgia 117.9-12

Conrad Gessner, De chirurgia, 117.9 to 117.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/117.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/117.9

de ligationem solueris, & membrum ipsum aqua temperata perfuderis ac foueris. Hac enim perfusione & acrem atque erodentem saniem discuties, & dolorem mi tigabis, & prurigini pulchrè medeberis. Porrò cum nec ferulis, nec deligatione Tertius sconec figura situue membri apposito, diuisae ossis partes (tametsi exactè atque ad pus. amussim coniunctae fuerint) citra glutinum aliquod uinculumue (uti suprà diximus) coire ac concrescere possint, maxima calli, quem poron Graeci dicunt Pori generagignendi sollicitudo habenda est. Ad hunc igitur gignendum cogi concrescereque tio. aliquid proprij ossium alimenti, crassi terrenique oportet, quod in labris fracturae coalescit. Ipsum igitur nec eluendum, nec foras euocandum est, sed sinendum. Crassa autem haec terrenaque substantia, ex genuino, maximeque idoneo ossis ali mento redundans (quae propria est calli materia) diem circiter duodecimum, aut decimum quintum ab ossis fractura ferè gigni, atque accrescere incipit, ut Callus quibus recentiores chirurgi testatum reliquerunt. Caeterùm huius generatio (quae in anotis generalijs citius, in alijs uerò tardius aduenit) ijs ferè notis deprehenditur. Dolor qui ri deprehenda prius aderat, sedatur, nullus amplius inflammationis, aut tumoris alicuius praetur. ter naturam metus adest, in membro perfracto bonus ac natiuus color efflorescit: uniuersa autem uictus ratio poro gignendo accommodata, talis esto. Dum Victus poro callus gignitur, uictum paulò pleniorem, quàm ab initio fracturae, laboranti in gignendo aptus stituito: Cibos qui boni succi sint, & multum nutriant (nisi uulnus adsit) exhibe to. Sed & quae offeruntur alimenta, talia sunto, ex quibus prouenire succus soleat non solum bonus, sed etiam tenax, ex quali fieri callum maximè expedit. Quip Lib. 6. Meth. pe (inquit Galenus) cum ex serosa humiditate ac tenui gigni prorsus nequeat: ex crassa uerò, sed quae fragilis sit ac pinguitudinis expers, gigni quidem poterit non segniter, caeterùm tempore siccescens friabilior, atque ita fractioni obnoxius redditur. Itaque paro gignendo conueniunt Auicennae: Risum, panis similagineus, frumentum triticeum, tandiu in aqua coctum, donec fiat (inquit) sicut puls: id Galli uulgò appellante froumentes. JAlicam nonnulli esse existimant. Ad haec, pedes, uentres, & capita animalium, sed pręsertim hoedi & ueruecis. Haec enim & multum alunt, & crassi ac tenacis succi sunt.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
