# De chirurgia 119.9-12

Conrad Gessner, De chirurgia, 119.9 to 119.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/119.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/119.9

Atqui melius est, eum qui sic affectus est, claudicatu, aut membri re annos, quam post ingentem alicuius deformitate affectum, ad annos adhuc multos superstitem remanere, crudelis chiquàm post talem tantumque cruciatum miserrimè sic inter manus crudelis chirurgi poenam cruciatumque in- rurgi occumbere. Adde quòd saepenumero alio loco, quam ubi fractura iam conie ter eiusdem marat, os ipsum (quod lapidosus callus firmauerat) frangitur, ut praeter quotidianuos miserrimè mori. Auicen. num experimentum, nobis author extitit Auicenna. Quòd si laborans, & qui illi assident amici, importunis precibus, atque assiduo rogatu te compellant, ut ossis eiusmodi malè ferruminati, & cuius callus iam obduruit, ac inueterauit, curatio nem suscipias, in angusto spem esse coram illis praefator: deinde opus aggreditor. Summam igitur cutem, & carnem callo superiacentem cultro rasorio aut scalpello dextre ac prudenter secato, magna cura habita, ne nerui, musculiue lae dantur: deinde ossium, quae non rectè coaluerant, agglutinationem, seu continuationem (quod aiunt) excisorijs scalpris dissoluito: mox uerò eorum sic didu ctorum fines secum adamussim coaptato, ita ut pristinam unionem, quoad lice bit, imitentur. Demum caetera fiant, quae suprà scripsimus. Caeterum si ex attritu, membri corruptelae metus impendet, protinus scarificandum erit, reliquaque facienda, quae suprà in gangraenae & sphaceli curatione diximus: si uerò tophacea aliqua durities post ossis perfracti agglutinationem remanserit, eo modo qui in antidotario exprimetur discutienda & tollenda erit. Fracturae quaedam supra definitum naturae tempus, sine callo interdum permanent: quod ob uarias causas sc let accidere, nempe uel ob assiduas solutiones, uel ob immodicas superfusione quas & fomentationes uocant: uel ob intempestiuum motum, uel ex fasciarum multitudine, nonnunquam etiam, quia totum corpus non sufficienter alitur, quo in casu membrum quoque ipsum (ut Paulus annotauit) gracilius euadit. Oportet igitur cum alijs, tum praecipuè maciei corporis occurrere: quod commo dè fiet, si uel calidis admotis materiam ad membrum perfractum euocemus, uel alimentum copiosius subministremus, & balnea reliquasque animi uoluptates adhibeamus. Porrò eorum quae iam callo firmantur, indicio esse, cum alia tum il lud praecipuè potest, si fasciolae cruentae conspiciuntur, nullo etiam in parte ob orto uulnere. Quod ideò forsan accidit, quoniam calli substantia dum coit, in ossium cauernosos meatus perrumpens sanguinis guttas aliquot inde extrudit exprimitque. Ac de transuersis quidem fracturis, hęc dicta sufficiant.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
