Latin
PVSTVIAE
Conrad Gessner, De chirurgia 12-4
Unproofread scanNot analysed yet
dum pituitae eruptiones uocat. Porrò uariolae, &scopuli uocati, à materia fiunt Scopuli. crassiore, morbilli à tenuiore. Papulae tamen scopuli uulgò dictae, maiores sunt uariolis. Hae minora, illi magna ecthymata sunt Hippocrati, lib. 3. Epid. Morbilli uerò eidem herpetes magni nominantur. Magnos autem (ait Galenus) herpetas dixit Hippocrates, uel quia magnum occupant locum, uel quia cum maligna contingunt erosione. Morbilli nanque, quandoque altero tantùm, quandoque utroque modo magni uisuntur. Cornelius Celsus libro quinto suae medicinę, post tractatum de impetigi-papulae Celsi. ne, meminit duplicis papulae: unius quidem leuioris, quae si ieiuna saliua quotidiè defricatur, sanescit: alterius maioris, in qua magis cutis exasperatur, exulcaraturque, ac uehementius &rodit, &rubet, difficiliusque sanescit. Hanc agriam, id est, feram dicit à Graecis appellari. In utroque tamen genere, minus uitij, quàm in impetiginibus agnoscit, adeò ut id quod difficilius sanescit, nisi sublatum sit, in impetiginem uerti, ac transire, affirmet. Galli (si quid iud bi Dartrae Gallicae. Mentagra. Plin. lib. 26. Mentagrani agnouit Gal. Morbus Nea politanus. Morbus uene reus quando