# De chirurgia 12.5-3-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 12.5 to 12.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12.5-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12.5-3

Recentiores eas inter pustulas (ut loquuntur) cholericas adnumerant. A bile etiam ferè proueniunt, atque ideò ad erysipelas pertinent, phlyctaenae à Graecis uocatae, de quibus agit Auicenna capite de uesicis: & inflammationibus. Ad tumores pituitae, hoc est, oedemata, referuntur nonnulli tumores sub apostematis nomine à Graecis comprehensi qui ab Auicenna nodi, ab Haly Abbate selaa, & dubeleta phlegmatica dicti sunt, Latini abscessus uocant. Quorum iuxta diuersas materias in eis contentas, diuersae etiam sunt species. Nihil autem refert, si & genera, uel differentias hoc loco dixeris. Porrò tria sunt Galeno eiusmodi abscessuum genera frequentissima, quorum singula propriam appellationem Graecè sunt sortita, ea sunt atheromata, steatomata, melicerides, à similitudine quidem contentorum in his corporum dicta: ut amplius in sequentibus declarabimus. Est & apostematum, hoc est abscessuum genus, in quo res aliae continentur, quae non humorum modò, sed & solidorum quorundam corporum proprietates repraesentant: uerùm haec (inquit Galenus) rarius. Ac de ijs quidem etiam in sequentibus, cùm de abscessib. sermonem faciemus. Ad haec autem modò dicta abscessuum genera pertinent, tumorum quaedam nomina Tumorum nonomina, à recentioribus excogitata, & nusquam apud antiquos scriptores re ua quędam apud recentioperta, ut testudo, mollis tumor caluariae inhaerens, & talpa: haec ad atherores medicos ma, illa ad meliceridem magis spectare uidetur. Ad steatoma uerò ferè perti nomina. nent, tumor dolore carens, quam Natam, uel Naptam appellant, de quibus suo Testudo. Talpa. loco dicemus. Huc quoque, hoc est, ad tumores pituitae, spectant, uocata à Nata. Graecis ganglia, ab Auicenna glandulae, quae à uocatis nodis differunt. ScroffuGanglium. lae quoque à uulgo uocatae, à pituita fiunt, proinde & ad oedemata reducuntur: hae Graecis chaerades, Latinis strumae: dicuntur. Galenus tamen alicubi inter Strumae. scirrhos, ob duritiem annumerat. Ad oedema etiam refertur Galeno ea hydropis Leucophlegspecies, quae leucophlegmatias Graecis, & hyposarca nuncupatur. matias Caeterum tumores, qui ad atram bilem spectant, & sub uocato scirrho contiSCIRRHOsi tumores. nentur, sunt. Cancri, qui à Graecis carcini, & carcinomata dicuntur, Celsus taCancer men cancrum à carcinomate seiungit, ut illum ab his quae extrinsecus incidunt, Carcinoma. oriri dicat, & serpere, hoc corrupta interius aliqua parte innasci.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
