Latin
12.5 to 12.6
Conrad Gessner, De chirurgia 12.5-5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt &pustulae quaedam, praeter has modò enumeratas, apud Auicennam lib. quarto glandosae dictae, quae nihil à ganglio differrere uidentur, nisi minoris tantùm, maiorisuè ratione. Mentio quoque est apud eundem Auicennam lib. 3. de quibusdam postulis, quas iuncturarum bothores uocat, &libro quarto almatim, quas cùm nigras esse dicat, &uiridibus granis similes, Graecorum proculdubio terminthi erunt, quos supra inter phymatis species enumerauimus. Has uidetur Celsus similes uaris facere, &putare à Graecis heleodes dici, id est ulcerosas. Pustulae albae, uel lacteae Rasis &Serapionis &bothor leues Auicennę, si earum descriptiones penitus inspiciantur, ad ionthos Graecorum, quos Latinè uaros nomiuauimus, pertinere uidebuntur, quanquam eadem remedia, quae ad illas scribit Auicenna, à Dioscoride ad ephelidas praecipiantur. Hactenus de differentijs tumorum praeter naturam, qui praecipuè foris in corpore fiunt. De causis tumorum praeter naturam, extrinsecus apperentium, in uniuersum.