# De chirurgia 12.5-5-6

Conrad Gessner, De chirurgia, 12.5 to 12.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12.5-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12.5-5

Sunt & pustulae quaedam, praeter has modò enumeratas, apud Auicennam lib. quarto glandosae dictae, quae nihil à ganglio differrere uidentur, nisi minoris tantùm, maiorisuè ratione. Mentio quoque est apud eundem Auicennam lib. 3. de quibusdam postulis, quas iuncturarum bothores uocat, & libro quarto almatim, quas cùm nigras esse dicat, & uiridibus granis similes, Graecorum proculdubio terminthi erunt, quos supra inter phymatis species enumerauimus. Has uidetur Celsus similes uaris facere, & putare à Graecis heleodes dici, id est ulcerosas. Pustulae albae, uel lacteae Rasis & Serapionis & bothor leues Auicennę, si earum descriptiones penitus inspiciantur, ad ionthos Graecorum, quos Latinè uaros nomiuauimus, pertinere uidebuntur, quanquam eadem remedia, quae ad illas scribit Auicenna, à Dioscoride ad ephelidas praecipiantur. Hactenus de differentijs tumorum praeter naturam, qui praecipuè foris in corpore fiunt. De causis tumorum praeter naturam, extrinsecus apperentium, in uniuersum.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
