Latin
12.9 to 12.12
Conrad Gessner, De chirurgia 12.9-2-12
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim (ut diximus) faba Vnde dicta emaiores sunt. Nomen à nocte acceperunt, uel quòd noctu grauiori dolore torpinyctis. queant, uel (ut Celsus uoluit) quòd noctu ferè oriantur. Plinius eas, pustulas li uentes, ac noctibus inquietantes nominat: Arabes uerò, essere, sere, uel saire eiusmodi pustulas sic noctu infestantes, uocauerunt. Quod Gręcis sunt hidroa, Latinis quibusdam sudamina, &Plinio papulae suSudamina Planta noctis. dorum dicuntur: Auicennae uerò, planta noctis: &Almansori, albasaphum Quò fit, ut epinyctis à planta noctis ipsius Auicennae plurimùm differat, tametsi uox ipsa Graeca epinyctis (ut modò dicebamus) à nocte etiam originem trahat. Gal. de sudaSunt autem sudamina haec Galeno testelibro tertio aphorismorum, comment. minibus. „xxi. ex genere pustularum, in summa corporis parte haerentium, quae instar ulce„ rum cutem exasperant: proueniuntque, ut &nomen ipsum (inquit) indicat, ob „multos sudores, uel biliosiores, uel mordaciores, qui cutem mordent, &pruriginosam reddunt, ac per modum ulcerum exasperant. Porrò haec affectio, puerulis, atque iuuenibus, sed his praecipuè, qui natura sunt biliosi, aestus tempore communis est, adeoque facilis curationis, ut per se absque ullo praesidio albicanti bus quibusdam squammulis dimissis sanescat. Auicennae autem desudationes Desudationes Auicennae. (ut ex earum constat descriptione) potius exanthematibus Celsi quàm sudaminibus Galeni, respondere uidentur. Si quis tamen nomina attendat, desudationes ipsas principis Auicennae, putabit Graecorum hidroa, quae Latini sudamina uocant. Verum enimuerò, non tam nomina ipsa, apud Barbaros &Arabicae sectae authores, sequenda sunt, quàm ipsae rerum descriptiones. Psydraces, seu psydracia, pustulae sunt, parum supra summam cutem eminentes, phly-Psydraces. ctaenis, hoc est, bullis, quae ab igne excitantur, persimiles. Hae in capite praecipuè nascuntur. Psyzacion corruptè legitur apud Celsum propsydracion.