Latin
Cap. III
Conrad Gessner, De chirurgia 122-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. ONSEQVENS est ut communia quaedam de luxationibus iudi Communia quę dam luxatiocia, quae &prognostica uocant, hoc loco subijciamus. Primum pro num iudicia. gnosticum ex Auicennę &aliorum quorundam scriptis erutum, ad seu prognosti ca. hunc modum habet. Quibus luxationibus inflammatio, aut uulnus, aut dolor ingens &acris accedit, hae pręterquàm quod curatu admodum difficiles sunt, periculo quoque non uacant. Adeò ut aliquoties in ijs casibus tutum non sit, luxatae particulae reductionem aggredi, sed sic eam remanere (ne pro laesione mors sequatur) melius esse censent. Aliud. Vetustae omnes luxationes &quae spatio temporis iam callo obduruerunt, uel difficillimè, uel nunquam consanescunt. Proinde statim, si fieri potest, reponi luxata debent. Luxatio in qua (inquit Guido) franguntur margines ossium, hoc est, sinus seu cauitatis su percilia, pessima iudicatur. Repulsi enim in suum positum articuli, inibi diu persistere non possunt: sed leuissima quaque occasione iterum relabuntur. Ar ticuli qui neruorum ac ligamentorum uitio prolapsi sunt, &postea in suas sedes compulsi iterum excidunt. Indicium euidens ossis in suam naturalem sedem reducti, est, cum ueluti strepitus aliquis auditus est, dum in natiuum suum acetabulum ingrediebatur: &membri nuper luxati figura &conformatio, suae ipsius aut alterius partis figurae quàm simillima, tum uisu tum attactu deprehenditur. Caeterùm si reposito osse nerui distenduntur, rursus id protinus (ut consuluit Celsus) expellendum est. Vt excidere omnes articuli non possunt, sic non omnes reponuntur. Caput enim si in partem (ut suprà diximus) posteriorem aliquando prolabitur, nunquam in suos sinus compellitur, sed mortem statim affert ineuitabilem. Sic neque in spina uertebrae, cum toto loco mutatae sunt: neque etiam maxilla, quae utraque parte prolapsa est, &antequam reposita sit, inflammationem concitauit, ut Celsus memoriae prodidit. Ossa quae suis sedibus mouentur, alia alijs facilius, alia difficilius &excidunt &reponuntur: nempe pro ratione &natura iuncturae unde propelluntur. Itaque genu ut facilè prolabitur, sic non magno impendio in suam rursus sedem comGenu. Diviti. pellitur. Digitorum luxatio nullum etiam facessit negotium. Cubitus uerò, Cubitus. ut tardius quidem ac difficilius excidit, ita prolapsus negotij plurimum exhibet. Aegerrimè enim propter tuberculorum seu eminentium, sinuumque frequentiam reponitur. Humerus autem ut neque difficulter admodum, praeserHumerus. tim in macilentis, elabitur, sic nec difficillimè in sedem suam reponitur. Et ita Multum eò con de alijs multum quoque eò confert (ut Celsus inquit) &corporis &neruorum, ducit &corpo hoc est, tendinum habitus. Nam si corpus tenue ac macilentum, si humidum ris &neruorum, id est tendinum est, si nerui &ligamenta infirma, expeditius os reponitur. Sed &primò facilius habitus excidit, &postea minus fideliter continetur. Quae contraria his sunt melius con Neruorum notinent, sed id quod expulsum est difficulter admittunt. Quibus in pueritia artimine a 8.