Latin
122.1 to 122.4
Conrad Gessner, De chirurgia 122.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
partes luxatur. Cubitus, manus, &semur in quatuor pa tes prolabuntur Causae externae. Causę internę differentias attinet, contingit ossa luxari aut peruerti, seu aliquatenus detorque ri: in partem nimirum priorem seu anteriorem, posteriorem, interiorem, &exte riorem. Alij superiorem &inferiorem addunt. Quaedam autem in omnes quatuor partes, quaedam in certas promouentur. Sed praestat singulorum exempla subijcere. Maxilla superior, cum non in homine solum, sed &in omni animante, praeterquàm in crocodilo, immobilis existat, luxatione non periclitatur: inferior uerò subinde oris hiatu in anteriorem partem luxatur alienaturue ac peruer titur, hoc est, aliqua ex parte distorquetur, &ex naturali situ in alterum repentè transmutatur, quod uerbo χάται expressit Hippocrates. Sed modò altera parte, modò utraque, toto autem loco non admodum excidit, ut idem annotauit Hip pocrates, quippe quòd capita, id est extrema, qui &processus appellantur, habeat in superiori maxilla, firmiter ac tutò cardinis modo infixa, ex quibus neruosi tendones, ualidis annexi musculis, exoriuntur. Itaque hanc nunquam luxari contingit, nisi quàm maxima oris apertio fiat. Vt cum uel maximam rei ali cuius molem ore excipere quispiam conatur, uel cum oscitando quàm maximè potest os diducit, &in alteram partem os traducit, quorum primum rarò contingit: secundum (inquit Galenus) euenire dementibus tantum potest. Capitis processus, in duos sinus summae uertebrae dimissi, in omnes partes prolabuntur: sed dum in partem posteriorem excidunt, mentum pectori agglutinatur, aeger neque bibere neque loqui potest: atque illi celerrimè mors superuenit. Vertebrae in spina &in posteriorem partem &in priorem, tum supra septum transuer sum quam infrà subinde peruertuntur, ac nonnunquam etiam ex toto prolabuntur. Sed cum toto loco mutatę sunt, nulla restitutionis spes relinquitur, prę cipitemque etiam mortem inferunt. Nam intra triduum (ut Celsus ait) homo moritur. Clauicula (quam soli homini inter caetera animantia concessam esse Paulus existimauit) nunquam in totum excidit: quippe quae pectori ita committatur &inhaereat, ut ne moueri quidem in ipso possit. Interdum tamen ex uiolenta quadam extrinsecus facta percussione, paululum auellitur.