# De chirurgia 122.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 122.5 to 122.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/122.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/122.5

Sed neque altero fine, qui humeri articulo inseritur, excidere admodum potest. Nam & à bicipiti musculo & summo humero prohibetur. Brachij seu humeri caput, quod in sinum omoplatae seu scapulae demittitur, modò ad ima in alam decidit, idque frequenter, sed in ijs maximè qui non multa carne praediti sunt: modò (licet rarò) in priorem & exteriorem. In superiorem uerò ferè nunquam promouetur, ut quod ab utroque scapularum processu, & eo scilicet qui ancorae similis est, & eo quod acromion Graeci uocant, impediatur, genu in treis partes excidit, interiorem nimirum, exteriorem & posteriorem iuxta poplitem. In priorem prolabi opposita patella prohibetur. Meges tamen eum cui in priorem partem excidisset, à se (ut Celsus refert) curatum esse memoriae prodidit. Cubitus, manus, & femur, in omnes quatuor partes prolabuntur, nempe in interiorem, exteriorem, anteriorem & posteriorem. Atque haec pro exemplis adducta sint. Nunc ad communem de luxatis ossibus tractationem reuertamur, & iuxta morem à nobis hactenus obseruatum, causas, signa, prognostica & curationem luxationum in uniuersum persequamur. De causis & signis luxationis oßium in vniuersum. Cap. II. AVSAE luxatorum ossium & à sua sede motorum, quaedam sunt extrinsecus ingruentes, ut casus, percussio, & uiolenta atque incon grua membri alicuius extensio, aut distorsio, seu peruersio. Quaedam uerò intrinsecus eueniunt, atque ideo internae dicuntur, sicuti & superiores externae: ut cum mucosus aliquis humor, & pituitosus in articulis seu iuncturis aceruatur, qui articulationis ipsius ligamenta primum madefacit, deinde laxiora reddit, & tandem ob eius multitudinem, sua sede os ipsum proSigna luxatio trudit. Signa luxationum, quaedam sunt omnium communia, quaedam uerò pronum omnium pria cuiusque. Ac de communibus duntaxat hîc agemus. Haec autem factionis communia à tri bus potissimum Arabicae principi Auicennę à tribus potissimum desumuntur. Nempe uel à sub desumuntur. stantialiter (ut loquuntur) inhaerentibus, hoc est, ab ijs quae secundum essentiae rationem insunt: ut à mala partis ipsius laborantis constitutione seu compositione, in qua & tumor praeter naturam ea parte qua os prorumpit, & sinus seu cauitas insolita ea à qua recessit, manifestò apparent. Vel ab ijs quae ex necessitate consequuntur (casus & accidentia uocant) ut à dolore, qui ex luxatione contrahitur. Vel ab actione laesa, seu operationibus etiam ex necessitate consequentibus, ut à motus afflictae partis difficultate, aut priuatione.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
