Latin
123.1 to 123.4
Conrad Gessner, De chirurgia 123.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. VM luxata suo natiuo positu, in alienam atque ut supra retulimus, insolitam sedem prolapsa sint, una nimirum communis omnium lu xationum curandi indicatio erit. Nempe luxati articuli &suo loco moti in propriam ac naturalem sedem reductio. Porrò ut scopum hunc primum &uniuersalem assequaris luxatum membrum in diuersas partes decenter extendendum est, donec spatium inter ossa liberum sit. Tum id os quod suo loco excidit, ab ea parte in quam prolapsum est, in contrariam impel lere oportet, atque ita in germanum suum acetabulum restituere, ut sinus seu cauitatis insolita uacuitas impleatur. Haec autem leniter &sine dolore, quatenus fieri licet, agenda sunt. Caeterùm non una eademque in omnibus extendendi ratio est, sed alia atque alia, pro natura scilicet partis luxatae, proutque nerui ac tendines ualent, aut ossa huc illucue sederunt. Modò enim manibus solis, modò habenis iniectis utendum est, modò uerò quaedam alia machinamenta adhi benda sunt, ut ex uno Hippocrate, lecto libro de luxatis &fractis, discere poteris. Ab ijs secundum quo tendes fuerit, ut membrum quod exciderat &iam reSecundus sco pus. positum est, non amplius deinceps sua sede prolabatur, sed inibi continenter persistat. Repositi igitur articuli iunctura, modis omnibus statim firmanda ac roboranda est. Firmabitur autem optimè, si rosaceo perlinatur, ac postea pannus aliquis lineus gracilis, uetus &lenis rhodino delibutus, ipsi applicetur: deinde si stupae lenes ac panni multiplices, ouorum candido perfusi, super accom modentur, &postremò si fascijs posca madentibus, pro ratione particulae longis latisque, subligetur. Quinetiam ferulae ex corio aut densa papyro factae, si necessitas uocet, circundandae sunt. Cauenda autem semper est uehementior perstrictio, ne inflammationem moueat. lis ita ritè apparatis, membrum in figura ei maxi mè naturali atque à dolore alienissima, ad quietem reponendum est. Nec uerò an te diem septimum aut etiam decimum, si nullum symptoma prauum accesserit, ipsum resoluere oportet, aut alijs adhibitis medicamentis curare, sed ita sinere. Porrò nihil noxae attuleris, si dum legitimo tempore resoluitur, &secundò cura tur, aqua modicè calida foueris. Hic enim fotus gemina tunc ratione prodest. Nam &dolorem (si quis sit) demulcet, &quod in laborante particula noxium conceptum est digerit.