# De chirurgia 123.9-10

Conrad Gessner, De chirurgia, 123.9 to 123.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/123.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/123.9

Verùm enimuerò si antè quàm ad curationem Quartus scopus, qui est ac uoceris, luxata pars iam dolore infestetur, aut inflammatione occupetur, non cidentium cor prius eam in locum suum à quo excidit reponere tentabis, quàm dolor finitur rectio. fuerit, & inflammatio conquieuerit. Si enim membrum sic dolore aut inflammatione affectum distendendo lacessiueris, periculum est, ne conuulsio uel ner uorum distensio, aut aliud prauum id genus symptoma suscitetur. Hoc praeceptum in luxatis omnibus diligenter, curioseque obseruandum: à Cornelio Celso ex Hippocratis sententia, non minus doctè quàm eleganter ijs uerbis traditum est: Quicquid loco suo (inquit) motum est, ante inflammationem reponendum est. Si illa iam occupauit, dum conquiescat, haud quaquam lacessendum est. Vbi finita est, tentandum est in his membris, quae id patiuntur. Oportet auLocus hic cor tem inflammationem ipsam atque dolorem leuare succida lana ex hydrelaeo, id ruptus est apud est, aqua & oleo moderatè calido, acetique momento superimposita.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
