# De chirurgia 123

Conrad Gessner, De chirurgia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/123

pud Celsum li culi exciderunt, neque repositi sunt, minus quàm caeteri crescunt. Quae loco gamenta 9. suo non sunt, caro ea increscit, magisque in proximo membro, quàm in ulteriore intelliguntur. Vt puta si humerus loco suo non est, maior in eo ipso fit, quàm in brachio, & in Ex Hippocra hoc (brachio inquam) maior quoque, quàm in manus acie. Tum pro sedibus te & Celso. & pro casibus qui inciderunt, aut maior aut minor usus eius membri relinquitur: quoque in eo plus usus superest, eo minus id extenuatur. Inter luxatorum eiusmodi prognostica numerantur & duo hi sequentes Hippocratis aphorismi. Quibuscunque à coxendicum dolore molestatis, excidit coxa & rursus incidit ijs mucores superueniunt. Quibuscunque à coxendicum dolore molestatis diu turno excidit coxa, ijs crus tabescit & claudicant, si non urantur. Hos autem nunc sic coniunctim legimus & interpretamur: Quibuscunque à diuturno coInterpretatio duorum aphoxendicum dolore conflictatis, propter mucoris seu mucosi humoris ac pituito rismorum Hip si copiam, in articulo siue iunctura coxae coaceruatim τῆς ἰχίον, id est, coxa ipsa pocratis. (hoc est, femoris caput, quod in coxae siue ossis ischij cauo inseritur) suo naturali acetabulo propulsa excidit, & rursum incidit (id est, in natiuam suam sedem iterum sponte resilijt, aut aliter repulsa est: inibi tamen diu persistere non potest, sed soluta compage lubrica continenter relabitur) ijs processu temporis crus (quod Graecis σκέλος dicitur, hoc est, totum membrum, tam tibia scilicet quàm femur) necessariò alimoniae penuria contabescit, & ariditate conficitur, omnesque in claudicationem euadunt, si non urantur, hoc est nisi prius ferramentis igne candentibus urendo, & mucus ille qui ossis ischij sinum occupat, absumatur, & laxitas cutis ad quam femoris caput subinde lubricum procidebat, contrahatur. De ratione curandi luxata in vniuersum.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
