Latin
124.5 to 124.7
Conrad Gessner, De chirurgia 124.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum quod ipse in solis digitis faciendum consulit, id nos in reliquis quoque articulis facere aggrediemur, ac statim quidem inter initia, dum pars adhuc inflammatione uacat, prolapsum cum uulnere articulum mediocri intensione (ualidam enim citra periculum perferre non potest) reponere tentabimus. Quod si iuxta animi institutum euenerit, in sola ratione, quae inflammationem arcet, persistemus. Si uerò inflammatio aliqua, aut conuulsio, aut quippiam ex supradictis, reposito osse acciderit, rursus id (si modò sine ulla ui potest) suo loco protinus expellendum est. At si hoc quoque discrimen seu periculum metuamus (non enim inflammatus articulus sine ui fortasse cedet, &sua sede iterum propelletur) satius fuerit per initia in maioribus quidem membris, ut femoribus &humeris, supersedere &repositionem differre. Vbi uerò inflammatio conquieuerit (id autem fit communiter post septimum nonumue diem) praefati etiam periculum apud necessarios aegrotantis, quod ex repositione futurum sit, tum quòd si non reponatur, debilem ea parte hominem, &claudum mancúmue prorsus fore, conabimur tutò &sine ulla uiolentia, os in suam sedem compellere. Porrò ulceris curationem eandem quae poposita est in fracturis cum ulcere, administrabimus. Omne autem membrum, quod cum uulnere loco motum neque repositum est, sic (si Celso &Hippocrati credimus) iacere conuenit, ut maximè cubantem iuuat Si luxatio cum tantum ne moueatur, neue dependeat. Si luxatio cum fractura, sine ulcere tamen fractura euenerit. euenerit, communi ratione membrum extendendum est, ac manibus conformandum, ut in simplicibus fracturis superiore libro docuimus. Si uerò etiam ul cus accedit, rursus ab ijs quę de fracturis cum ulcere, &luxationibus etiam cum exulceratione incidentibus, priuatim à nobis dicta sunt, congrua repetenda curatio. Caeterum ut uerbo uno dicamus, si cum fractura luxatio incidit, haec primum, si fieri possit, illa uerò secundo curanda erit. At si ante fracturae administrationem luxatum commodè reduci non possit, fracturam ipsam primum curabimus, deinde cum fractura callo iam obfirmata fuerit, luxationis curationem aggrediemur.