Latin
Cap. IIII
Conrad Gessner, De chirurgia 125
Unproofread scanNot analysed yet
Humani corporis ossa parte anteriori expressa.
ss.
A Os coronale, quod os frontis appellatur.
B Clauiculae &ossa furculae.
C Ἀκρώμιον, processus superior omoplatae.
Caput brachij, seu pars humeri superior.
Os pectoris, quod σέρνον Graeci uocant, constans ossibus 7. excipientibus 7.
ueras costas, quae superiores sunt &perfectae: inferiores uerò, quae numero sunt quinque, nothae, imperfectae &mendosae dicuntur. Chartilago fini sterni adhaerescens, ab ensis similitudine dicta, Graecis ξιφοεδὴς, hoc est, ensiformis, uulgus malum punicum seu granatum appellat.
Brachium seu humerus &os adiutorij Guidoni, omnium ossium (femore ex
cepto) maximum.
Collum brachij.
Humeri orbita trocleis similis.
Os inferius &longius cubiti, quod Latinis ulna, &nomine totius cubitus di