# De chirurgia 125-2

Conrad Gessner, De chirurgia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/125-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/125-2

citur, Guidoni & uulgò focile majus, Graecis πῆχυς, minimo occurrit digito, estque rectum, ut superius obliquum. Os superius cubiti (latius sumpto nomine) quod Latinis radius, & focile minus Guidoni, Graecis uerò κερκὶς uocatur: occurrit pollici. Καρπὸς Graecè, Latinè brachiale, & rasceta Arabicè. Constat ossibus 8. duris & exiguis, si os quod ad pollicem pertinet, non numeraueris. Μετακάρπιον, id est, post brachiale & pecten, constat tantum ossibus 4. Galeno à sese distantibus, palmam inter digitos ad carpum explentibus. Ossa digitorum, quae numero sunt 15. nempe tria singulis. Q Patella & rotula genu, Graecè nonnullis μυλη, id est, mola, aliis ἐπιγονατὶς, quasi supra genum, os cartilaginosum nulli alteri consertum. ROs balistae uulgò, Latinis talus, ἀστράγαλος Graecis. Οs σκαφοειδὲς, hoc est, nauiforme sua cauitate naui simile, unde nomen sumpsit, circumambit caput astragali. Ossa tarsi & rascetae 4. carpo respondent. Ossa pectinis seu pedij ac plantae, 5. figura tereti & oblonga metacarpio respondent. X Ossa digitorum pedis, quae numero sunt 14. in singulis digitis praeter pollicem terna. Σκελετὸς à tergo delineatus. B Sutura labdoades, posterior in occipitio: anterior quae in sincipite est, σεφανιαῖα, id est, coronalis dicitur. Vide in prima figura. C Sutura ὀβελιαῖα dicta, quae recta & sagittalis uulgò appellatur. Scapularum ossa 2. pone pectus sita, lata, figura triquetre, Graecis ὡμοπλάται, Latinis scoptula operta uulgò spathulae. Nulli alteri ossi committuntur. G Collum omoplatae. H Os sacrum, ερον Graecè, amplum seu latum quibusdam appellatum, finis spinae dorsi. Os femoris, quod brachio seu humero, hoc est, ossi adiutorij respondet, Grę cè μηρὸς dicitur. L. Caput femoris. M Collum femoris. N Trochanter. P Tubercula duo ossis femoris.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
