# De chirurgia 126

Conrad Gessner, De chirurgia, DISTICHON OSSIVM NVMERVM COMPLECTENS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/126

DISTICHON OSSIVM NVMERVM COMPLECTENS. Adde quater denis, bis centum senaque, habebis Quàm sis multiplici conditus osse, semel. Ossa fiunt è semine, cum id quod est crassissimum, à calido urente induratur, sicut lapides coquuntur à calido urente. Sunt autem ossa ueluti truncus sustinens reliquum corpus. Lateralis σκελετοῦ figurae designatio. A Ossa βρέγματος, id est, sincipitis 2. uulgò parietalia appellantur. B Ossa λιθοειδῆ, id est, lapidosa uel petrosa 2. C Os frontis 1. quod & coronale uocant. D Os occipitis 1. demissiuum & firmissimum. Ζύγωμα, uel os ζυγοειδὲς, id est iugale, & Paris uulgò, superiorem maxillam capiti coniungit. Οs σφηνοειδες, cuneiforme, basilare, aliquando à multiplici forma πολύμορφον, colatorij, cauilla. G Maxilla inferior: haec in maximis oris hiationibus interdum à sua sede distor quetur. Processus duo maxillae inferioris. γλέκρανον seu cubiti tuber, superior ulnę processus grandior: Hippocrates ἀγ κῶνα nominauit Ossa ualidissima quae ossi sacro committuntur, Arabicè gaf herua dicta. MOsilium & anchae, pars superior ossis coxae. Ν ἰχίον seu os ischij, quod recipit femoris caput, Pyxis coxae dictum. O Os pubis & pectinis, pars est anterior ossis coxae ad pudenda.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
